Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. II. DE ARCIBUS ET CASTELLIS. DE KIS-MARTON 177 summum emersit, obliquo silano, in subiectum lacum effusa, pisces vegetissimos alit. Quod turribus intercedit, tectum, ambulacris praecinctum est, quibus, summo fastigio, non sine laeto aspectu huc illucque ire possis. §. II­A meridie porta aditur, nitide facta, supra cuius apsidem, haec legas: CoMes paVLVs EsterhazII De Frakno: CoMes VrsVLa EsterhazII De Frakno. Samsonis hic et Milonis, giganteae molis statuae, ut speciosior sit aditus, visuntur. In introitu, ossa gigantum, (nisi forte lusus sint naturae luxuriantis) stupendae magnitu­dinis, suspensa occurrunt. Inde area, per arcis medium diffunditur, quadrata et haec, atque pyrite solidata. Isthic, fons saliens perennibus aquis scatet, Herculem ostendens, clava armatum, insistentemque draconi Hesperio. Adscensus unus, a dextris est, reliqui a fronte, et sinistris: ubique gradus sunt tesselati operis. Borealis tractus altius se eri­git, in quo triclinium in sublimi fornice convexum, scitoque depictum penicillo, pere­grinis spectaculo est. In subsidium ornamentorum, poesis adscita: hinc populeis trun­cis, vario colore illusis, Heliades, ramosa protendunt bracchia; illinc, formosa Daphnidis coma, in frondes se diffundit, aliaque eiusdem generis. Solum marmore porphyre­tico renitescit. Parietes, imaginibus regum insigniti, nihil non regium praeferunt. Deinde, singuli, quadriavi, triavi, atavi, proavi, avi, parentes et filii, £x[p. 112]celsae domus Esterháziae statura et forma corporis insignes, fenestras inferiores discrimi­nant. Altera fenestrae parte, quae sub aquilonem prima est, imago Euri cernitur, qui tertio Hungarorum in Pannonias adventu floruit. Altera, icon Paulli Estoras, ducis Christianorum, qui anno DCCCCLXIX. sacro baptismatis lavacro ablutus, vixit an­nos CXVII. cum symbolo: Ubi victoria, ibi gloria. Quae hinc aperitur fenestra, in partem sinistram, Ludovicum Estoras, Paulli filium ostentat, qui, Bela, et Salomone, regnantibus, strenuus belli dux, in obsidione Taurinensi A. MLXX. occubuit. Sequitur, Nicolai Estoras simulacrum, ducis, Ladislai regis, circiter annum MXC. cum symbo­lo: Ubi honos, ibi onus. Post hunc sinistrorsum, in tertia fenestra, Demetrii Eursi, Bani Temesváriensis, regis Belae cubicularii, imago: dextrorsum vero Emerici Estoras, qui in Aegypto, cum Damiata urbs expugnaretur, A. MCCXIIX. sanguinem vitamque profu­dit, cuius symbolum: tuis invigiles. In fenestra quarta, facie, ad laevam prona Matthiae Estoras, regis Angliáé Aulici, A. MCCXXV. Adverso latere Georgii Estoras, ducis, qui ad Nicopolim, Anno MCCCXCVI.1 occubuit, cum symbolo: Ubi clara incendia, ibi lumen, icones visuntur. In quinta fenestra, a sinistris, Nicolaus Estoras de Galantha, qui fuit adquisitor eius ditionis, A. MCCCXCVI. et Stephanus Estoras de Galantha, qui ad Mohács, cum rege Ludovico II. An. MDXXVI. occidit, cum symbolo: Ubi lumen, transeant tenebrae. Sexta fenestra, effigiem refert Martini Estoras de Galantha, qui vixit annum circiter MDXXXV. [p. 113.] et Benedicti Estoras, qui vixit A. MDLXXVI. 1 corr. ex MCCXCVI. tecti ratio: Descriptio internae arcis: triclinium maximum, quibus picturis superbiat: fenestrarum decora:

Next

/
Oldalképek
Tartalom