Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
140 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS situs urbis: descriptio moenium et portarum: §. XXXVI. Sedet autem in medio provinciae cognominis, Neapoli Austriaca, milliaribus, quatuor in ortum; in occasum dimidio a Peisone; laurino eodem situ decem; octo Pisonio et Vindobona, in meridiem dissidens. Situs urbi, partim editus, partim depressus obtigit; positionem imitatur concavam magis, quam planam, et quia in rotundum cogit muri angulos, ferme ovali forma, designatur. Castrum“-) quod olim vocabant, iam interior [p. 51] urbs, dicitur. Cingitur muris tribus, sex passuum spatio, inter se distantibus. Modus altitudinis variat; extero, vix cubitos quinque adsurgente; altius paullum medio, quorum utrique, tertius praeminet. Munimenta, quibus distinguuntur, moenia, intermedio muro, pedes aliquot sunt altiora; quorum duo antiquissima, Romanis iam adscripsimus; tertium illud, idemque maximum, annus quartus et decimus, post millesimum sexcentesimum, consule Laknero, addidit. Viginti septem annis postea, exstructum est aliud, cui a D. Georgiov-) ' nomen. Reliqua cum muris coeperunt. Porta, quam anteriorem vocant, tripartito aditu, a septentrione, recluditur. Primum, A. MDCXCVII. factum esse inscriptio, quae adhuc legitur, indicit: aVgVstlssIMo LeopoLDo patri patriae, pio, IVsto, benigno, elVsqVe gnato, Iosepho I. orbis et Vrbls Sopronlensls soLatlo, posita. Sed magistratus quoque, ad quos aedificandi cura adtinuit, utroque latere inscriptionis adnotati leguntur; dextro scilicet: Ludovico Prismanno consule; sinistro autem: Matthia Straussio Quaestore.“ “') Ita vocavit Frölichius Lib. i. Viat. Part. post. p. 292.111 frustra reprehensus a Zailero, p. 196.lv nam ita et diplomata vocant, et scriptores Rerum Hungar. passim. v') Die Georgen-Bastey A. mdcxxxi. exaedificatum. I II III I Postquam novis partibus descriptioni insertis etiam numerus notarum auctus esset, ordo earum alphabeticus commutandus novisque notis applicandus fuit: quod auctor hucusque facere non praetermisit. Litteras vero originales notae huius i.), atque sequentium, utpote k.) et l.) secundum seriem novam haud commutavit, solummodo nota m.) in v.) correcta. Quem errorem sine dubio ex negligentia commissum emendare statuimus. II De nominibus magistratuum portae incisis ex Haynóczio Belius certior est factus. Vide [Ha] f 27*. III Vide Frölich 1643—1644. II. p. 292. „Soproniam... arce praestanti et suburbiis amplis munitisve constat. ” 'v Vide Zeiler 1660. p. 199., Zeiler 1664.p. 166.: „Ob es allhie ein Schloss habe, wie Froelichius will, andere aber verneinen, davon sihe meine Collect, p. 1. c. 5. p. 261. seq. “In nota Belii numerus paginae 196. verosimiliter erronee scriptus pro 166.; aut vide Zeiler 1660. p. 199. quem aeque corrumpere potuit inp. 196.