Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
138 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS procul submovistis, Regi vestro, virtutem fidemque probastis: parta victoria, Deo Optimo Maximo supplicationem decrevistis. Demonstravit re ipsa tum Dobnerus, se, inter antiqua nobilitatis suae insignia, neque leones, fortitudinis; neque grues, vigilantiae; neque ensem, prudentiae militaris; neque lilia, fidei ac candoris simulacra, frustra gerere; nec avita modo sed propria quoque virtute, exsplendescere. Virtutem, sequuta1 * praemia. Rebus enim tam praeclare gestis, eam, ab Rege, iniit1 gratiam, ut torque gemino donatus; altero ab Leopoldo, altero ab3 Iosepho, divis Augustis, sempiternum virtutis fideique monimentum, posteris ad imitandum reliquerit. Eat nunc T4 Manlius Torquatus, glorietur usque ad iactantiam torque suo, quem, nomen inde indeptus, Gallo detraxit. Torquatus noster [p. 50b] Dobnerus, non unum, sed duos torques, non privatae gloriae, sed publicae salutis caussa,5 non in pugna singulari, sed in communi obsidionis periculo, non hosti detraxit, sed ab Imperatoribus, praemii loco, accepit. Ista Hainoczius, oratorio quidem adparatu, ubertate autem plus quam Liviana, de eius obsidionis periculis, et Dobneri virtute, prudentia fideque incomparabili; integerrime tamen, atque ita meminit, ut tot omnino veritatis testes habuerit, quot auditores. §. XXXV. Gratus Caesarum, ob hanc constantiam, erga S. P. Q. S. animus: Iosephi diploma: Quemadmodum vero, Dobneri laudem, senatui universo, totique populo Semproniensi, communem fecit panegyristes; ita, non unus erat Consul, tametsi inter primos omnino, qui, inusitata virtutis fideique praemia a Caesaribus reportavit: Senatus Populusque Semproniensis omnis, laudis non minus, quam singularis cuiusdam indultus gratiaeque, augustale redhostimentum, a Iosepho Caesare Regeque indulgentissimo, retulit. Loquitur rem memoratu dignissimam, diploma, quod, ut ne livor ipse ignoret, adteximus.1 Nos Iosephus, Dei Gratia, Imperator semper Augustus, Hungáriáé etc. etc. Rex, benigne volventes animo, singularem fidelium nostrorum, dilectorum, Consulis, Iudicis, Senatus, Tribunorum plebis, ceterorumque civium et inhabitatorum, Liberae Regiaeque Civitatis Semproniensis, Nostrae Maiestati, et Augustae Domui Austriacae, semper quidem exhibitae; sed et signanter modernis turbis Rakoczianis, Nobis, tamquam legitimo Regi suo, debitae fidelitatis homagialis constantiam, ac, plane distincta servitiorum, per acerrimam sui moeniorumque suorum, contra perfidos Francisci Rákóczii, tumultuantium primarii capitis asseclas; tam occasione et tempore primi ab agmine et machina cuiusdam rebellium ductoris, Vak-Bottyán dicti, magna barbarie diu noctuque iniectis in urbem ignitis globis, aliisque huius- cemodipyrobolicis foetibus, trinisque vicibus, diversis in locis, simul et semel adiectis ad moenia scalis quam plurimis, tentati; sed tamen feliciter ac fortiter repressi furiosi adsultus; quam secundae, ab ipsometpaullopost, fortiore cum militum manu et adparatu bellico subsecuta, et accedente primario tumultuantium Hungarorum antesignano, Nicolao Berchenio, pari cum ferocitate factae ac diu tentae, quam arctissimae obsidionis, etiam praemissis ad deditionem bonis pactis ineundam, blandiloquis eiusdem suasionibus, et amplissimis pollicitationibus, simul 1 Haynóczi 1731. 1. c. secuta sunt 2 Haynóczi 1731.1. c. inivit 3 Haynóczi 1731. 1. c. a 4 add. sec. Haynóczi 1731.1. c. 5 Haynóczi 1731.1. c. causa ' Diplomatis excerptum ex notis Haynóczianus huc insertum. Vide [Ha] ff. 20r—2/. Diploma, sicut Haynóczius annotat (ibid. f. 2Ór), d. 27. Oct.1706. Viennae datum est, copiaque eius in archivo Urbis Soproniensis asservatur. Vide SVL Lad. XXL Fase. I. num. I. Cf. notam Catharinae Kincses in Bél 2001-2006. III. p. 2ji. nr. 166.