Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMB. E SECT. E DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 93 cum Ludovico, ad Mohácsum occumbente, de unius Mariae salute, in primis trepida­tum fuit. Iterum nosterV Regina, cum Iohanne Antonio Burgio, legato Pontificio, ac Thoma, Episcopo VesprimiiAlexio Thurzone,2 ac Iohanne Bornemisza,3 nondum quidem sa\p. 62 .]tis comperto regis interitu, sed id, quod erat, multis indiciis suspicata; trepide4 se Posonium recepit. Comitiis postea, eodem anno, a regina et Palatino Pisonium promulgatis, prae­cipuam Alexius operam navavit, uti sacrum diadema, Perénianae aviditati, tunc ob­noxium, inaugurando Ferdinando, quibus posset, artibus, indipisceretur. Petrum Perénium,5 inquit historicus^ cui coronae regiae conservandae munus erat concreditum, et qui eam nuper Iohanni tradiderat, pristina inconstantis animi ambitione atque avaritia la­borantem, promisso ei, Alexii Thurzonis6 opera, oppido, et arce Sáros Pataco1 (quod ille vehe­menter expetebat, ut ab utroque8 rege consequeretur, eaque de caussa,9 * * talem quaestum foedeU) exercebat), ac simul Transilvaniaen praefectura, regina et Palatinus, ad Ferdinandi partes pertraxerunt,12 Atque, hac ille adsiduitate, et in Ferdinandum fide atque obsequio, fa­cile adsequutus est, uti, penitus se, novo regi, insinuaret, commendante in primis sorore Maria, in cuius ille comitatu, Ferdinandumy:) Ovarini salutaverat. §. XII. His ergo rebus, non animis modo, trium, mutuo se excipientium, regum, prorsus se in­timavit Alexius: sed etiam gradus sibi [p. 63.] constravit, cum ad dignitates amplis­simas, tum ad opes lautiores, perennesque. Praeterquam13 enim, quod in complurium arcium, oppidorumque possessionem venit; anno quidem MDXXVII. Iudex Curiae Regiae, ac postea, MDXXXV. Locumtenens regius, cessante Palatini dignitate, renuncia- tus a Ferdinando est. Id mirere, cum unus omnium maxime gratiosus Ferdinando fuisset, nequivisse tamen, eius animum inducere, uti Perénius, adfinitate sibi iunctus, tametsi vadem se pro eo sisteret,z) e captivitate liber dimitteretur. Adeo, ne hi qui­dem possunt, apud principes, omnia, qui eos habere creduntur in potestate. Atque, in­cussit omnino sollicitudinem Alexio, ista Ferdinandi, sive durities, sive alienatio; ut sint, qui opinentur, contractum inde moerorem, fatum, summo viro, accelerasse. De hoc IstvánffyusV Insequentis anni (MDXLIII.)14 principio, Alexius Thurzo,15 post­quam ad Ferdinandum libertatis Perénio obtinendae caussa16 profectus, nullum operae pre­tium fecisset, domum reversus, in morbum incidit, quem, quum sustinere non posset, divisa v3 Ibidem p. 132., 25. x') Libro IX. p. 137, ii. y) Vide inibi Istvánffyum. z,; Istvánffyus Lib. XV. p. 254, 6. ubi eum, virum clarissimum, et Ferdinando charum vocat. a,) Ibidem p. 256., 31. reginam, post occasum Ludovici, Pisonium comitatur: diadema, inaugurando Ferdinando, a Perénio, indipiscitur: intimat se, his ojfciis, in gra­tiam novi regis. Alexii, ad summos honores et opes, gradus: ft Iudex Curiae regiae: postea Locum­tenens regius: irritas preces, Ferdinando admovet, Pe­remi liberandi caussa: testamento condito moritur; anno 1543: 1 Istvánffy 1622. p. 132. Besprimii 2 Istvánffy 1622.1. c. Turzone 3 Istvánffy 1622.1. c. Bornemissa 4 corr. ex trepido sec. Istvánffy 1622.1. c. 5 Istvánffy 1622. p. 137. Perenium 6 Istvánffy 1622. 1. c. Turzonis 7 Sáros Pataco Istvánffy 1622.1. c. Sarospataco 8 corr. ex utraque 9 Istvánffy 1622.1. c. causa 10 Istvánffy 1622.1. c faede 11 Istvánffy 1622.1. c. Transsilvaniae 12 Istvánffy 1622.1. c. traduxerant 13 corr. ex Praterquam 14 add. a Belio 15 Istvánffy 1622. p. 256. Turzo 16 Istvánffy 1622.1. c. causa

Next

/
Oldalképek
Tartalom