Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

COM. ARVENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. 79 PARS POSTERIOR SPECIALIS Dc Processibus Comitatus Arvensis PROOEMIUM. Natura regionis, et huius incolis, atque administratione, cognitis, residuum est, ut eius partitionem condiscamus. Designavere Comitatum, prisci illi metatores, in Processus duos, ex situs habitu, ita dispertitos, ut, qui in aquilonem vergit, superior dicatur; Inferior, qui in austrum. Iste, quia illo potior est, habetque in sinu arcem, quae toti Comitatui nomen im­pertivit, videndus primo est; alter postea; prout nos, arces, oppida, vicique, invitaverint. MEMBRUM I. De Processu Comitatus Arv en sis Inferiore Dedimus nunc rationem, cur ad eum modum dicatur Processus Inferior; quia nimirum secundo amne. Arva arci co[p. 38.]gnomini circumfusus, in meridiem, quinque, plus mi­nus, milliarium, intercapedine decurrit; ab oriente Liptoviensium; Trentschiniensium ab occidente collimitio, definitus; dum, circa Arvae et Vagi confluentem, in Thurócziensium finibus, desinat. Hunc iam ita videbimus, ut primo quidem Arcem ipsam; tunc Oppida; vicos denique singulos, adeamus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom