Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
76 COMITATUS ARVENSIS PARS GENERALIS Petrus de Komárom: Iohannes de Dubovecz:1 Thurzones.' Franciscus I.: Georgius: Emericus: etiam.* quae eaedem litterae, ad annum MCCCCXXXIV. Petrum de Komárom, Castellanum Arvae exstitisse, memoriae prodiderunt. Inde seculum integrum, una cum Castellanis, seu Supremis Comitibus nos latet: dum, ad annum, MDXXXIV. Iohannes de Dubowcz, in diplomatibus iterum occurrit. Atque hos quidem, Iohannes Franciscus Rewiczky [p. 32.] de Rewissne, Caesari a consiliis Hungaro-aulicis, eruderavit; cui, cum multa alia, in nostris lucubrationibus passim, tum castigatiorem in primis patriae suae, Comitatus, nempe, Arvensis, historiam hanc, in acceptis referimus. Thurzonibus postea, arce, et eius ditione, potitis, adtributa simul Supremorum Comitum dignitas fuit. Atque in his quidem, Franciscus I. primo omnium, axiomate eo gavisus est, ex episcopo Nitriensi maritus factus. Eo, rebus humanis exemto, filius suus, Georgius Regni Hungáriáé Palatinus, praecipue emicuit. Hunc Emericus filius, excepit. De illo Georgius ZÁwoDSKY:h,)*’ Hoc, inquit, anno puta MDCVI. ob servatam,1 in Suam Maiestatem Caesaream et3 Regiam, atque patriam Hungáriám, fidem integritatemque debitam, tum ob alia multa praeclarafacinora, in diplomate Suae Maiestatis, specifice expressa, ac declarata, titulo ac4 honore, liberi perpetuique Comitis de Arva, sua magnificentia, Comes Georgius Thurzo, cum omnibus haeredibus suis, ornata est; bonaque, et castrum Arvense, iure perennali, suae magnificentiae, per Suam Maiestatem, collatum. Decennio is rebus praefuit: quippe anno MDCXVI. die XXIV. Decembris, in arce Bicsensi, fato suo functus. §.IX. Gravidam post se, reliquerat coniugem, Christianam Nyári, Emericus. Atque vocabantur, omnino, in eam spem, qui erant genti Thurzonum obnoxii, fore, uti haeredem masculum, eun[p. 33.]demque, aemulum futurum paternarum virtutum, in lucem edat, Christina. quod tamen, praeter opinionem, cecidit aliter. Ita Záwodskyus:*" Anno MDCXXII. die XXV. Martii, enixa est domina Christina Nyáry, relicta, condam Domini Comitis Emerici Thurzo, partum posthumum, cui Christinae,5 in sacro baptismate, nomen inditum est. Ergo, duae filiae, ex Christina sunt natae: Elisabetha, natu maior, et Christina, de qua nunc diximus. quarum, quod Elisabetha Czobor, avia, tutelam optimo iure sibi debitam, suscepit, eamque, et tunc administratum voluit, cum Christina, anno MDCXXIV.6 die XXV. Iulii, commutata simul religione, ad vota secunda, et in manus Comitis Nicolai Eszterhdzy hFuit is Georgio, et huius filio Emerico, a secretis reliquitque, Diarium Rerum Memorabilium, ab A. MDLXxxvi. usque ad arm. mdcxxiv. quod in Adparatu nostro ad Historiam Hung. Decadis I. Monum. VIII. esse voluimus. 1 nota marginalis add. sec. synopsin in ms. p. 17. 2 ob servatam Závodszky 1743. p. 363. ob observatam 3 Závodszky 1743. 1. c. ac 4 Závodszky 1743.1. c. 5 Závodszky 1743. p. 378. add. Thurzo 6 corr. ex XXIV. De his litteris Scultetorum de Parnicza Iohannes Franciscus Reviczky in observationibus suis in Historiam Com. Arv. factis mentionem fecit, informationibus in iis repertis cum Belio communicatis (vide [Re] p. [i8y— 188.]). Reviczkius ibidem adnotavit se in epistola sua d. 24. Febr. lyjo. Belio missa de litteris illis Scultetorum iam disseruisse. Nec vero epistola illa Reviczkiana, nec litterae Scultetorum de Parnicza a nobis reperta sunt. Vide Závodszky 1743.75. jój. Vide Závod s z ky i 743. p. jy8.