Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMBRUM II. POLITICUM 73 §.v. Quae hactenus diximus, satis condocent, Arvensem Comitatum, maiore, quam pro regio­nis habitu, copia hominum, abundare. Quia enim, senes longaevi sunt; viri, firma vale­tudine, ac foecundis matrimoniis; adolescentia, contra, militiae ignara; vix potest fieri aliter, quam, ut increscat numero, plebeia multitudo. At profecto, vix suffectura esset, alendo populo regio, nisi, agminatim, per utramque Hungáriám, vere iam adulto, sexus utriusque pubes, agrestium operarum caussa, dissiparetur. Nempe, digrediuntur, facta demigrationis societate, hi quidem Tibiscum versus; illi, ad Danubium; in intimiorem' Hungáriám, alii. Horum globi singuli, ex viris constant, et feminis, qui, ubi ad destina­ta [p. 27.] loca pervasere, diurnam stipem, falcatione, messe, colligendo foeno, et operis vineaticis, tam diu merentur, dum suspicio sit, domesticas messes, inituras. Tunc vero, redeunt ad suos, gruum instar, quodque lucelli, ex operis peregre locatis, retulerunt, in hibernos usus, reponunt; femellae impendunt mundiori amictui. Dum extus versantur, agunt hilariter. Certe, diurnas operas, ferventissimis interdiu, solibus tosti, choreis, non raro, terminant; stupentibus, qui hanc gentis indolem, nondum habent cognitam. Quin, difficillimos etiam labores, cantu, hilaribus dicteriis, et qua non rustica lascivia alia, to­tos dies, mitigant. Coniici hinc potest, quemadmodum, cum sunt domi, et cum est a la­boribus vacatio, vitam degant. Amant omnino, sacris diebus potissimum, choreas, quas ad fidium qualemcunque stridorem, ac tibiae utricularis fremitum, et hilariter institu­unt, et tanta virium contentione, ut credi posset, mercede conductos, in orchestram pro­siliisse. Haec desultorie fiunt; exquisitius omnia, in nuptiis, et cum se dat, lasciviendi, quaedam occasio. Nam, ubi salios eiusmodi ludos, exeunte hebdomade, exorsi sunt, non ante cessant instituere, quam dies Veneris, mortis Dominicae memoria sacer, ingruat. Illud mirere, in hac saltandi licentia, raro tamen, femellas, pudicitiae iacturam facere. Id enim si accidat, probrosum, uti est omnino, ducunt et intolerabile. Nuptiarum certe his spes, quae se eo crimine contaminaverunt, nulla; fortunae melioris, superest pauca. Reliquum vitae, vivunt, sic satis naturae convenienter: nisi essent quandoque, quos la­trocinandi libido, [p. 28.] in transversum ageret, quo tamen scelere, pauciores se obstrin­gunt hodie, quam id olim factum fuisse, accepimus. §.VI. Fuit haec agrestis turbae indoles. Nobililum ingenium prorsus Hungáriáim est, et cum natura ad omne decus factum, tum institutum ad virtutes civiles. Nimirum, vivunt domi, pro fortunarum modo, continenter, remque familiarem, in ea regionis asperitate, tam curant diligenter, quam qui diligentissime. Itaque, pulchrum ducunt, et armenta in numerato habere, et, ovium, si quos alunt, greges. Adire frequentius agrum, recognosce­re operas, incrementa, decrementaque rei familiaris, curate subducere, pro vectigali ha­bent. Agunt mutuo concorditer, nisi litium, de fundis atque herediis, seminia, familia­re Hungáriáé malum, hos illosve, dissociarint. Si quid, aut epuli, aut solemnitatis eden­dum publice est, ultra regionis indolem, sunt opipari et magnifici. Quod illi trahunt, Populi, apud Arven ses, multitudo, et huius caussae: demigrationes, ad locandas passim operas: laeti plebis mores, inter labores durissimos: pudicitiae ia- ctura, in sum­mis probris habetur: latrociniis oblectabantur antea: Nobilitatis indoles, vere Hungarica: I sic!

Next

/
Oldalképek
Tartalom