Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
68 COMITATUS ARVENSIS PARS GENERALIS Slavi, prisci Comitatus incolae: Polonis, quam Bohemis lingua et moribus similiores: Hungarice, praeter nobiles, vix quisquam loquitur: Ratio victus dura: robur inde, et firma Arvensium valetudo, perpetuo labore durata: plebis mira foecunditas: educatio liberorum: somni capiendi modus: cibi, post nocturnam quietem, aviditas: casearium ferculum, quomodo parent: foeminarum ingenium, castitatis earum laus §. IV. Populi, apud Arvenses,l multitudo, et eius caussae: demigrationes, ad locandas passim operas: laeti plebis mores, inter labores durissimos: pudicitiae iactura, in summis probris habetur: latrociniis oblectantur antea... §. V. Nobilitatis indoles, vere Hungarica; litterarum amor: huius praemia: lingua nobilium: fata vetera, cum Liptoviensibus, fere eadem: hodierna felicitas §. VI. Provinciae magistratus, cum aliorum Comitatuum concordant: vaga hic Supremorum Comitum dignitas est: fuit olim Castellanorum arcis propria: Hyppolitus sub Carolo I. et Ludovico §. VII. Hyppoliti successores incerti: Baluszky: Bo- licz: Petrus de Komárom: Iohannes2 de Dubovecz: Thurzones: Franciscus I.: Georgius: Emericus §. VIII. Mortuo Emerico, mater sua, Elisabetha Czobor,fit Supremus Comes §. IX. Thurzonum successores: Casparus Illésházy: Iohannes Draskovits: Stephanus Thököly: Nicolaus Draskovith: administratores Er- dődii: iterum Supremi Comites Iohannes Szunyogh:3 hodie Emericus Zichy §. X. Proventus Arvensium modici: vivunt, non raro, pane aliunde importato: reditus, ex re pecuaria, nulli:pauci ex silvis: non plane nulli ex cotibus: casei pretium tenue: Comitatus fere in ditione arcis est totus: dominationis eius administrator hodiernus §. XI. §.I. Colunt provinciam, inde a retrusissima aetate Slavi. de quorum, in regione illapsu et fatis reliquis; quin et Germanicae civitatis populis, qui Slavos antecesserunt; quia in historia, vicinissimi Comitatus Liptoviensis, plus satis,a ) diximus, supervacaneum fore diligentiam remur, si, quae isthic sunt expromta, heic recoleremus denuo. Non siluisse sufficeret, huiates [p. 18.] Slavos, plus a Polonis, quam a Bohemis, aut Moravis, contagii, in sermone non minus, quam moribus, trahere. Quod dum aio, de plebe promiscua, non de nobilitate me loqui, intellectu pronum est. Scilicet, qua ad Poloniam vergit regio, corrupta agrestibus lingua est, et ex Slavico, atque Polonico idiomate, ita conflata, ut neutris satisfaciat. Molestum est enim Polono, voces, Slavici oris, dictioni suae commixtas, audire: quippe qui, amant, in omni sermonis genere, et elegantiam, et puritatem, quod idem Slavis evenit, sibilos locutionis Polonicae, auribus graves, aversantibus. Qui in meridiem degunt, plane loquuntur Slavica, Kubinenses potissimum, et qui sunt horum vicini; tametsi ne hi quidem careant, idiotismis minus acceptis, minusque solemnibus, apud Trentschinienses. Hungarice, praeter nobiles, et quandoque horum famulitia, sermocinatur nemo; nisi opifices forte, qui artificii caussa, diutius, interiorem Hungáriám, incoluerunt. Quin et istud adversum est, raros, et in nobilibus esse, quibus, nativa, in pronuncian- do sermone Hungarico, sit indoles, quod, non tam eorum ingenio tribuendum est, quam a,) Operis Tomo II. p. 546. seqq. 1 Arvenses corr. ex Arvensis sec. notam marginalem in ms. p. 26. 2 corr. ex Petrus, quod sine dubio ob nomen prius „Petrus de Komárom” a copista vitiose pro Johanne scriptum; adde, quod in §. VIII. quo hoc pertinet, recte de „Johanne de Dubiowecz” agitur. 3 corr. ex Szunyogh