Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis
DE VICIS PROC. INFER. ARTIC. I. DE VICIS CIS-VAGANIS 321 17. ) Biszkupicze, seu Biszkupicz, in haerediis Episcopi Nitriensis, census, unde, et nomen vico natum. Biszkup enim, nomen est apud Slavos Episcopi. Consedit, aequali, inter Nozdrokócz, et Trentsinium, portione, loco, pone Vagum, aperto, et silvarum egeno; sed foecundo tamen, spatiosoque agro. Incolis, nota scribitur segnitiei, atque ebriositatis. Cum Rákócziani infestarent Trentsinium, castra hic collocaverant. Aedes sacra, S. S. Cor[p. 290]mae et Damiano, dedicata est, frequentaturque, religiosis, Trentsiniensium, processionibus. 18. ) Belá, exilis vicus, amoeno tamen, et foecundo rure, ac pratis herbidis. Sedet, infra Biszkupicz, semihorii itinere, estque in potestate gentis Marsowszky, Szilvái, Borowszky, et Kőrthy. quorum priores illi, castella isthic habent, commoditatis eximiae. 19. ) Túrna, tantundem infra Belam, ad solem meridianum recedit. Est in haerediis Trentsiniensibus. Vicus alioquin haud importunus: nam, et agricolationis, et curandae pecudis, modum habet egregium, qua commoditate, factum est, ut villam rusticam, fructuosam oppido, heri isthinc excitarint. Templum, S. Martini nomine, celebratur. 20. ) Hámri, viculus est, civitati Trentsiniensi obnoxius, vixque, ad bis mille passus ad ortum, ab urbe remotus. Est rusticatione collina quidem; sed quae tamen reddit foenus. Prope hunc vicum, Heisterus, anno MDCCVIII. III. Nonas Augusti, Rákóczii exercitum, non tam fudit, quam fugavit, tormentis, ad vici nemus, collocatis. 21. ) Szolahov, Hungaris Szoblaho, proxime, ab urbe abest, in orientem sepositus, et rure montano circumfusus. Proinde, lignationi, quam agricolationi, commodior. Censetur in ditione Trentsiniensi. 22. ) Lehota, dominationis Trentsiniensis, longo vico, sub monte Inovecz procurrit: ex cuius ingenio, agro est, segetibus benigno minus. Ergo, lignatione potius, quam re frumentaria, vitam sustentant incolae. Tumultu Rákócziáno, quod vix medio milliari, ab urbe, dissideat, frequentibus Germano[p. 291 ,\rum, et Hungarorum, velitationibus, nobilitatus. Hucusque vici fuere Cis-Vagani. ARTICULUS II. De Vicis Processus Inferioris, Trans-Vaganis Vago, ad Trentsinium transmisso, vici se offerunt Trans-Vagani, quos ideo, isthic describere incipiemus, dum secundo amne, ac pone Moraviae terminos, ad Nitriensium fines deferamur iterum. In his sunt: 1. ) Szomárowcze, Hungaris Szamárócz. quin ab asinis nomen acceperit, nullum est dubium. Szamár nimirum asinus est Hungaris, voce, ab Hebraico Tinn, chamor, deducta. Submovetur Trentsinio, milliari, in septentrionem medio, sedetque loco plano ac aperto, et non segetibus modo; sed viti etiam, amico. Adscribitur genti cognomini Szomarowszky. Olim ad ditionem Zaluszkyorum adtinuisse perhibetur. 2. ) Orechowé, a nucibus ita dictus, Hungaris Orechó. Censetur in ditione Trentsiniensi, agro, ad agricolandum, haud incommodo, nomine autem, a nucibus deducto. 3. ) Zabinecz, natum a ranis vocabulum; nam Zaba ranam, Zabinecz autem, ranarum, apud Slavos, receptaculum significat: forte, quod ex Vagi vicinitate, copiosius isthic