Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

120 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS Neosoliensium civium, li­tes mutuas componit: Tureas a gras­sationibus, qua consi­lio, qua osten­tatis armis, reprimit. Ultima Georgii, cum proceri­bus aliquot, de republica consultatio: mors summi viri: funebris pompa: sua Celsitudo in Montanas Civitates, divertit, ac controversiam inter cives Neosolienses, iam pridem vigentem, certis sub conditionibus, tranquillavit, et accommodavit} Detrectabant, nimirum, Germani Neosolienses, ad ius civitatis, et publicorum munerum Hungaros, et Slavos, admittere, quae res, quia prolicuit querelas Ordinum,legeque2 z) elaborandum fuit Palatino, uti perlatae legi satisfieret. Tametsi vero, exsequutus est, quod ad muneris sui partes spectabat, Georgius, Neosolienses tamen, obstinato animo, priscis, quae habe­bant, iuribus, pergebant inhaerere; dum mulcta [p. 118.] proposita, emollirentur peni­tus. Inter haec pacis studia, parum abfuit, quin ad bellum subitaneum, Georgius provo­caretur a Tureis, circa Lévám et Ujvarinum, contra quam id leges pacis ferebant, infestis armis, grassantibus. Iterum ZáwodszkyAnno MDXIII. d. XXIII. Septembris, Turea,3 pagorum deditiorum, negotium, urgente, et contra pacis initae4formulam, excursiones facien­te, circa Újvár, et Léva, ac alia vicina coadiacentia loca; ad removenda eiusmodi facinora, sua Celsitudo ipsamet, bonis auspiciis descendit, ac in possessione Soporny constituta, qualemcun­que exercitum, ex vicinis Comitatibus, collectum, in omnem eventum praesto habuit. Adeo tunc Palatino, nulla, a publicis negotiis, dabatur cessatio: in primis, si is erat, cui regis et patriae amor, legumque custodia, intimioribus medullis inhaesit. §. XXX. Atque his curis, quas, percensere longum foret, perpetuo distinebatur Georgius, dum solertissimo viro, morbus primo, tunc et mors, obreperet. Ne tunc tamen abstinebat se a reipubl. administratione, cum adversa valetudo, vacationem, a solicitudine, vide­batur indulgere. Anno MDCXVI. inquit Záwodszky,'* die V. Decembris, plurimis regni huius difficultatibus, et gravaminibus exigentibus, [p. 119.] advenerat, huc in arcem Bitsche,5 a sua Maiestate cum credentionalibus ad suam Celsitudinem Palatinalem expeditus, Petrus Pázmány, archiepiscopusf cum adiuncto sibi Domino Petro Balassa. Eodem supervenerat, et Spectabilis ac Magnificus Dominus Comes Sigismundus Forgách, ac Magnificus Dominus Sigismundus Rákóczy, qui postremum vale, Domino Comiti Palatino, dixerunt. Ita est: eo­dem enim mense, die XXIV. hora noctis nona, pientissime animam Servatori suo, red­didit, aetate ultra annum XLIX. nondum producta; anno dein, MDCXVII. d. XVIII. Febr. digna principe viro pompa funebri, in ecclesia Bitschensi, emortuali cryptae il­latus. Doluere summi viri occasum, rex non minus, quam Ordines: quippe, omnium P Vide, Anni MDCVIII. Artie. XIII. ante Coronationem. P Lege anni MDCXIII. Artic. XL. et Operis nostri Tom. II. p. 422. seqq. ubi, controversiae huius historiam expromsimus. 1 Závodszky 1743. p. 369. composuit 2 corr. ex legesque 3 add. sec. Závodszky 1743. p. 369. 4 add. sec. Závodszky 1743. 1. c. 5 Závodszky 1743. p. 372. add. Petrus Pázmány 6 Petrus Pázmány anhiepiscopus Závodszky 1743.1. c. om. Vide Závodszky 1743. p. 369. Vide Závodszky 1743.^.372. Vide Novellae 1698./). 6. Vide Novellae 1698.pp. 32-53.

Next

/
Oldalképek
Tartalom