Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
MEMB. I. SECT. E DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 117 Caesarem Pragam venit, Forgáchio Cassoviae relicto, auctorque fuit, ut iis, quae Cassoviae acta erant, confirmandis, Posonium comitia indicerentur, quod necessarium videretur, ut tota undique nobilitate conveniente, dissidiis, et pravis quorundam opinionibus, finis imponeretur. Nec Caesar alieno fuit animo, Thurzonem que,x pro re bene gesta, et discordiis sublatis, arce Tokaio2 remuneratus est, ea conditione, ut cum ei LXX. millia Tallerorum solverentur, arcem restitueret. Záwodszkyus, Georgio tunc ab epistolis, simul insignia 7hurzonis aucta tunc a Caesare fuisse memorat.’ Anno MDCVII. inquit, die XX. Maii, ocyssime* vocata sua magnificentia* 4 * primum [p. 111.] Viennam, mox XXIX. huius, Pragam versus, profecta est. quo die XXXI pervenit, et XXXI. audientiam habuit: ubi Insignium, seu armalium suarum, o- ptatam auctionem, et bonorum Tokaiensiumh collationem, nacta; postquam de pace, atque induciis, cum Tureaflendis, secundum conclusionem iam antefactam, diu multumque, (utinam non frustra) laborasset. Nimirum, avita Ihurzonum insignia scutum referebant, in duas areas divisum, cuius pars inferior, lutea, tribus rubentibus rosis; superior rubra, leone luteo, inguine tenus, sinistrorsum erecto, decorabatur: qui idem leo, et e casside prominebat, lemniscis luteis hinc, illinc rubris, fluitantibus. Haec ergo, ita Rudolphus auxit, ut scutum quadripartitum, totidem areis instrueretur, quarum dextra superior, et inferior sinistra, vetera insignia, rosas puta et Leonem ostentaret; sinistra superior, et dextra inferior, coloris caerulei, argenteum utrobique unicornu, referret, cum Leone illo, mutuo sibi obversis. In primis, ad dignitatem insignium augendam adtinuit, Aquila biceps nigra, peculiari, eique aureo scuto, in maioris illius medio, cum diademate, conspicua. Scuto, gemina cassis [p. 112.] incubabat, ex quarum dextra Leo aureus, ex sinistra medius unicornu argenteus exsurgebant; lemniscis, illinc aureis et rubris, hinc argenteis et caeruleis, defluentibus. Ista, eorum caussa iuvit adseripsisse, qui arte Heraldica oblectantur. §. XXVII. In tantis laudibus, quas sibi praeclaris actibus proprias fecerat, id vitio dabatur Georgio, a quibusdam, quod, tametsi infinitis a Rudolpho beneficiis excultus fuit; tamen, non modo non abstinuerit se a Matthiae Archiducis destinationibus; sed foverit eas etiam, qua ope, qua consiliis. Verum, ita tunc erant res, ut vix potuerit, in illa fratrum simultate, aliter consuli7 patriae. Neque diffitemur, multum cura et studio Georgii, profecisse Matthiam, cum, in ineundo, cum Hungaris, Austriis, et Moravis, foedere; tum, in Corona Regni Hungáriáé, a Rudolpho fratre, recuperanda. Praeterquam enim, quod inclinatis civium, erga Matthiam, studiis, multam, in cogendo milite, operam manavit; in ea certe expeditione, qua Bohemiam invadere visum fuit, dux exercitus, Georgius erat, tantae, et dexteritatis, et vigilantiae, ut, cum res ad bellum spectare videretur, eius providentia emol[p. 113.]litus per legatos Rudolphus, Coronam redderet Hungaris, facta simul potestate, fratrem Matthiam, ritu patriae, ea, in regem Hungáriáé, eius vigilantiae praemia, Tokaium, et insignium accessio, a Rudolpho data: horum descriptio. An vitio dandum sit Georgio, quod Matthiae Archiduci faverit, contra Rudolphum: eius, in ea re, studia: 1 Istvánffy 1622. 1. c. Turzonemque 2 Istvánffy 1622. 1. c. Tocaio 3 Závodszky 1743. p. 364. ocissime 4 Závodszky 1743. 1. c. add. Comes Georgius Thurzo 5 Závodszky 1743. 1. c. add. Maii 6 Závodszky 1743. 1. c. add. certo iuris titulo 7 corr. ex consului Vide Závodszky 1743. p. 364.