Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
MEMB. I. SECT. I. DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 115 pars, in captivitatem ducta, paucis in conflictu desideratis. Haec erant Georgii Thurzonis tirocinia, non infelicia tantum, sed funesta etiam, toti regno futura: nisi Pálffy prudentia antevertisset calamitatem. Nostri enim acceptam ignominiam deleturi, cum occasioni imminent, reddendae vicis, monomachiam, Borii, Bacabanensis legati, cum Ibrahimo Palancano, cuius prolixe inibi meminit Istvanffyus,’ contra datam fidem, Turearum caede, foedant. Aderat heic quoque Georgius Thurzo, sed quem Pdlffyus, insontem dixit; contemeratae fidei auctoribus, in vincula coniectis, atque praeda captivisque omnibus, ad Calendas Augusti, iussu Caesaris'^ restitutis. §. XXV. Felicior anni sequentis, Pálffy, ac Thurzonis fuit expeditio, et plane ita comparata, ut cladem superiorem, insigniter ulcisceretur. Anno MDXCI. die XXXI. [p. 107.] Augusti, inquit Záwodszkyus," _/kzww.i cum Generali Capitaneo, partium cis-Danubianarumsub Strigonio, numero circa bis mille, ubi cum universo exercitu, pene ad ipsas portas Turearum provecti sumus,1 propter hostium abacta pecora, feliciterque2 cum iisdem confliximus; vivos quippe septem,4 et5 aliquot hostium capita, domum adtulimus. Postea, vix belli quidquam suscipiebatur, quin, cum turmis suis1"-* adesset Georgius. Quibus rebus, non minus scientia militari, quam civilium dignitatum accessione, crevit Thurzo, eum in modum, ut cum Nicolaus Pdlffyus praematura morte, anno MDC. diem suum obiisset, nihil dubitarit Caesar, tyronem olim Pdlffi, postea etiam legatum, Georgium, Ujvariensi praefectura, honestare, idque, tempore omnium difficillimo, et ob tumultuantem Transilvaniam, Turearum praeterea per Hungáriám inquietem, ultra modum, suspecto. Aperte IstvánffyusP Eo fatis functob (de Pálffo dixerat) Caesar,7 Novae Arcis praefecturam, cum nobilitatis iurisdi- ctione, Georgio Thurzoni, administrandam dedit, quibus ille antea vivens praefuerat. Functus est eo munere, severe non minus, quam vigilanter. Istud, cum [p. 108.] saepius, tum in irrita Canisae m,) liberatione in primis adparuit. Profecto, in ea pugna, quae anno MDCI. in obsidione Albae Regalis, contracta fuit, eum se gessit Georgius, ut dubium reliquerit, ducisne magis, an militis munere sit defunctus. Ea de re Záwodszkyus "'Anno MDCI. d. XIV. Octobris, sub Alba Regali, toto die, usque ad crepusculum, cum Tureis continuatum praelium, in quo Budensis Bassa, et Tihaja, Vezirii, cum aliis septem Begis,9 cecidere. Imo et Dominus Comes Georgius Thurzo, ibidem lapsus cum equo, inter multa millia globorum, '■* Meminit turpe facinus Záwodszkyus, ad an. MDXC. d. XII. Maii. k,) Istvanffyus Lib. XXVII. p. 612, 15. u Libro XXXII. initio.“" ■ Libro eodem, p. 773, 48. 1 Závodszky 1743. p. 354. Cis-Danubianarum 2 Závodszky 1743. 1. c. add. et 5 Závodszky 1743. 1. c. feliciter 4 septem add. sec. Závodszky 1743. 1. c. 5 Závodszky 1743. 1. c. ac 6 Istvánffy 1622. p. 747. concedente 7 Istvánffy 1622.1. c. add. Strigonium Adolpho Althamo 8 Ad Albam... virtus add. secundum synopsin 9 Závodszky 1743. p. 359. Beghis Vide Istvánffy 1622. pp. 587-588. Vide Závodszky 1743■ p. 354. Vide Závodszky 1743. p. 339. (in editione erronee 336.) Vide Istvánffy 1622. p. 747. monomachiam cum Tureis ex pacto initam, foedat cum sociis Georgius. Felix adversus Tureas, cum Palffio impressio: Georgii, laudes bellicae: fit Ujvarini praefectus: ad Albam Regalem pugnantis virtus:'1’