Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
MEMB. I. SECT. I. DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 105 Rosinam Lystiamp) decretum regni vocat. Nati ei sunt e priori matrimonio, Stanislaus IV, Adamus, Eva, Michael et Susanna, Sigismundi Forgács, Regni Hungáriáé Palatini, consors. Filiorum, nullus propagasse genus potuit: Michael autem, quod impense do- leas, totius gentis ultimus, exstitit. In matrimonio altero, Mariam suscepit Stanislaus, Iohanni a Rothal, nuptiis collocatam: ex qua, lohannes, et Andreas [p. 86.] a Rothal, tum Catharina, Francisci Sándor, denique Susanna, Iulii Fitter, consors nascebantur. §. XVIII. Diximus nunc, desiisse, in Michaéle, Thurzonum gentem, quod de ea propagine, sic- uti palam est, accipi volumus, quae ex Iohanne Cracoviensi, per Georgium II. Alexium II. et Stanislaum III. in Michaelem, adeoque a Georgio I. Thurzone, in sextam usque generationem, producta est. Emicuit vero Stanislaus, cum virtutibus aliis, tum fide, in reges Hungáriáé. Ad Botskaium certe, tum demum transiit, ubi iam desperata erant omnia, atque id tumultuantium, quasi indagine quadam conclusus. Id de eo, et fratre Christophoro, memoriae prodidit, IstvanffyusT Stanislaus Thurzo,1 inquit, eo tempore Sintaviae commorans,2 Tyrnaviaque3 et Nitria, duobus locis velut indagine inclusus,4 ut subditis suis, ne ferro et igne vastarentur, consuleret, deditione facta, ad eam factionem transiit. Eius exemplo Christophorus quoque frater eius, quem Barbianum excepisse hospitio, ad cum eo, in arce Scepusiana, obsidionem pertulisse r,) narravimus, post midta accepta detrimenta, ad illum se Cassoviam contulit, [p. 87.] a quo ibi falso dicterio, perstrictus est, ut eum, postquam, longis et diuturnis imbribus, madefactus esset, tandem paenulam6 induisse diceret. Ac Christophorus quidem Thurzo, Anno postea MDCXIV. VII. Aprilis, aetatis XXXI. rebus humanis exemtuss') est: Stanislaus contra, cum insignem, in pacificatione Viennensi, operam, et regi navasset, et patriae, post varias honorum accessiones, alter Anni MDCXXV. Artie. XLVII.* ‘L Libro XXXIV. p. 826, 48. [J Libro XXXIII. p. 816, 26. ubi Christophorum, flexibilis ingenii iuvenem, adpellat: cum antea p. 815, 33. propensum ei in Caesarem animum, cum laude, adtribuisset. s' De eius morte Georgius Záwodszky: Anno MDCXIV. VII. Aprilis, Spectabilis ac Magnificus Dominus Christophorus Thurzo, longa phtysi extenuatus, et contabescens, pie obiit, sepultus Leüchoviae XXVI. Maii, ubi, et epitaphium eius exhibebimus. Fit eius mentio Deer. A. MDCIX. Art. LXX. Migraverat religionem, cui a puero fuit innutritus, Evangelicam, quam morti proximus, iterum recoluit. 1 Istvánffy 1622. p. 826. Turzo 2 corr. ex commoratus sec. Istvánffy 1622. 1. c. 3 Istvánffy 1622. 1. c. Tirnaviaque 4 Istvánffy 1622. 1. c. interclusus 5 corr. ex a sec. Istvánffy 1622. 1. c. 6 Istvánffy 1622. p. 82ypenulam Vide Novellae 1698.71. //9. Vide Závodszky 1743. p. jyo. „Ubi... exhibebimus" non a Záwodszkyo, sed a Belio scriptum. Forte aliquis credet Belium sub verbo „ubi" descriptionem urbis Leutschoviae in Prodromo suo publicatam intellexisse, sicut supra (vide notam **** inp. /04.; epitaphium Christophori Thurzo vide Bél 1723. p. 89.). Cum vero tempore futuro („exhibebimus") usus sit, vero similius est eum de descriptione Comitatus Scepusiensis in Notitia suo loco denuopublicanda loqui; Belium enim descriptionem in Prodomo datam auctiorem exactioremque reddere ac in Notitia in Parte Cis-Tibiscana publicare voluisse alibi demonstravimus. Vide Tóth 2007. /. /59. exstinguuntur in Michaéle. Senioris huius, Thurzonum lineae duratio: Stanislai III. Thurzonis, res: