Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

102 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS exsangue cor­pus incendio ambustum, cryptae emor­tuali, infertur Wratislaviae. Georgii, fra­tris, mentio honorifica: insigne eius facinus, me­tallorum se­cernendo­rum caussa, patratum: aureorum latere, S. Iohannis Baptistae effigies conspiciatur, cum inscriptione: Munus Caesaris Maximiliani, in altero, insignia episcopatus, quae sunt lilia, sex, addito episco­pi nomine, qui tum, rebus sacris moderatur} Exsangue corpus, incendio fortuito, culpa co­orto lucubrantium, quadam parte ambustum, Wratislaviam invectum, funesta pompa, a sacerdotum et scholarum grege, per urbem deductum, atque a Canonicis, in ipso in­sulae ponte, acceptum, sacello, solemni cerimonia edita, illatum est.’ Imaginem prae­sulis emortualem, atque Matthaei Lampricht, clientis sui, his versibus, incertus au­ctor honestavit: Aspice patronum, pie lector! cerne clientem, Quos iunxit vera, picta tabella, fide. Tempore, quo rabies hominum convelleret aras, Atque sacras Christi, dispoliaret opes: Hi duo ab empyreo, creduntur sidere missi, Ut struerent rursum, templa, sacella, focos. Quorum vel dextras largas sensere miselli, Qui capiunt dura conditione stipem. Hisce Tuis Christe, meritis placatus adesto, Nec2 sine per stygios hos volitare lacus. §.XVI. Detinuit nos, Iohannes, neque invitos, neque, quod confidimus, ludentes operam: quip­pe qui, id nobis sumsimus laboris, ut tantarum [p. 80.] laudum gentem, tenui hoc scri­ptionis genere, in vitam revocaremus. Iam, fratres eius reliquos videamus. Georgius II. in genealogica designatione occurrit, metalliferorum montium, per Hungáriám, prae­fectus. Nihil de eo relatum in litteras reperio. Is est tamen, de quo, notae in vulgus sunt narratiunculae, quas, ne sileamus, inusitata viri solertia, facile a nobis impetrat. Iohannes, pater suus, Cracoviensis, ab exsilio dictus, multos ex metallis reditus, accepe­rat, atque tantopere rem auxerat, suam, ut tota Hungária, facile pecuniosissimus habe­retur. Et crevissent sane, immensae Iohannis opes, in maius, si artem auri, argentique ex aere secernendi, calluissent3 liquatores sui. Questus, de damnosa ignorantia, pater, faci­le accendit filium, metallurgices, et amantem, et sic satis peritum, uti in eam artem, ubi addisci posset, strenue indagaret. Bifariam tunc, aes Cyprium Hungáriáé, ex pacto, ven­debatur; Augustam Vindelicorum, Fuggeris, tunc institoribus extra modum, divitibus; et Venetis. Utrique, demensum tollebant, ex horreis, destinatis temporibus; sed Venetae tamen, et crebrius, et copiosius, quam Fuggeri. Mirabatur, Iohannes non minus, quam filius, Georgius, eam Venetorum aviditatem, diuque caussam rimatus, comperit tandem, artifices esse Venetos, auri et argenti, ex aere Cyprio Hungarico, eli[p. 81.]quandi se- cernendique. quo compendio, tantundem fere, nobilissimi metalli educere, quanto aes, 1 nam... moderatur a nobis cursiva facta, de quo vide notam 7. in p. priore 2 corn ex neque metri causa 3 corr. ex coalluissent Cf. Henelius 1704. II. p. ijo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom