Studia professoris-professor studiorum Tanulmányok Érszegi Géza hatvanadik születésnapjára (Budapest, 2005)
Kubinyi András: Politikai vitakultúra a Mohács előtti Magyarországon
194 KUBINYI ANDRÁS scelerum suorum conscienda, et tamquam ceci huc atque illuc errant, et tamquam naufragi edam a flutibus auxilium petunt, sed tutum, quo se vertant, locum nullum habent. Recurrunt tamen rursus ad illud suum unicum asyllum (!) atque perfugium, quod apud vos plurimum valere arbitrantur vosque aperte pecunia oppugnat, quam ex sudoriis et sanguine vestro subditorumque vestrorum in perniciem vestram congestam habent, qua non nisi ad patrie calamitatem abutuntur. Videte, ad quantas angustias redacti sumus. Omnes arces finittime (!) partim deserte propter avariciam, partim expugnate sunt. Vobis, qui pro patria sanguinem funditis, premia virtutis nulla dantur, et quid preter miseram atque afflictam vitam habeatis, vobis relictum nihil est. Omnes proventus regis in paucorum sceleratorum usus divisa, nulla iusticia, nulla promissionum fides, publice salutis cura nulla, omnibus id quod libet edam licet, vobis summa paupertas, ipsis summe divide affluunt, et adhuc laborant, ut tanta eorum flagicia tacite feratis, ac ne hiscere quidem edam si omnes una die pereamus, dummodo ipsi ad votum rapiant et furentur. Audeatis, hic erit, hic profecto ille conventus, in quo vos aut perpetue servituti subiciatis, aut perpetue libertati vindicabitis, hinc spectatur omnis vestra constanda, integritas, in patriam fides, omnes denique illa accio, que vobis aut eternum decus, aut eternam ignominiam est allatura, si levius de- missiusque, quam cepistis agetis iniecte erunt, ut ipsi dictitant fines sempiterne servitutis, cornibus vestris cervices vestre magis aggravabuntur iugo illo, in quo hactenus luctati estis, impriment perpetuas notas ac stigmata ignominie ac inconstancie vestre frontibus vestris, quibus apud posteros quoque inotescat, quo pacto vos ludibrio habuerint et quemadmodum fidem, integritatem, famam, honorem, omnia denique divina atque humana pro pecunia venalia habueritis. Ego neminem nominabo, nemo itaque mihi irasci debebit, nisi fortassis qui se scelerum flagiciorumque conscium esse cognoverit. Scriberem plura, nisi vobis ista omnia nota esse certo scirem, nam me prius dies ipse, quam hoc scribendi farrago deficeret, tot tanteque sunt et oppressiones nostre et oppressorum flagicia, quod enim bibunt, quod coqunt quod crapulantur, quod scortantur, quod tanquam fere bestie ventri atque nature dedite, non nisci (?) que aut fames, aut sitis, aut alie corporis illecebre ferant, impelluntur, non huius loci aut temporis est dicere, finem itaque scribendi faciam. Vos tamen prius viri fortissimi per liberos, per animas, per patriam vestram, per deum altissimum, qui huius conventus, sicuti aliorum bonorum operum author et director est, oratos atque obtestatos esse velim, agite consulte, ponite ante oculos tantam patrie vestre calamitatem, vestram fidem et constantiam, que in hac congregacione maxime spectatur, potentum nostrorum crimina, regis oppressam authoritatem. Eripite vos ex hanc anxietate et ignominia atque periculo, in quibus tot annos vexati estis, facite, ut sit bonus affectus consilii et intencionum vestrarum, cavete, ne incidatis in derisium et ludibrium inimicorum, hoc vos non ego solum, sed patria vestra mesta squalida et lichrimis (!) plena hiis vocibus supplex rogat: (a következő sor előtt a lap szélén: Hungária) Viri fortissimi, quorum ego maiores ac totam progeniem alui, et tanquam bona parens uberibus meis educavi, videtis ad quantas miserias devenerim,