Brodarics-emlékkönyv. Egy különleges pártváltás a mohácsi csata után (Budapest, 2011)

III. Brodarics István szerémi püspök búcsúlevele I. Ferdinánd királyhoz (1527. március 18., Dévény)

III. BRODARICS ISTVÁN BÚCSÚLEVELE ÉS EGYÉB FORRÁSOK <0><0><0> \ De electione verő Posonii9 facta quid senserim, dixi tarn Vestrae Maiestati quam Maiestati Reginali et dominis consiliariis aperte. Ad quam quam invitus ac nolens ex Vienna venirem, Vestra Maiestas et Thomas Nadasdinus10 est mihi testis. Nunc verő, cum eo magis videam, eo rém esse deductam, ut non, nisi armis et multo Christiano sanguine possit inter Vestram Maiestatem et dominum vayvodam, electum et coronatum regem,11 in quem Hungária cum provinciis sibi subiectis unanimiter consensit, decerni. Veniam mihi Vestra Maiestas, oro supplex, dabit, si id, quod semper ab initio dixi, nullius patriae oppressionis, nullius Christiani sanguinis fundendi particeps esse voluero, et si in grémium matris, quae me genuit, quae aluit, quae fovit, quae non parvis commodis et honoribus affecit, non ingratus filius confugero, et eius quietem, tranquillitatem, ius et libertatém rebus omnibus anteposuero. Quam quidem libertatém in eo potissimum consistere video, ut rege sine herede et eo masculo exstincto, liberum sit ei, quemcunque velit, principem eligere. Neque credo Vestra Maiestas ob hoc mihi succensebit, quando et meas exceptiones in animum revocaverit, et diligenter haec omnia secum consideraverit, quin potius spero factum meum probaturam, cui supplico humillime, ne haec in aliam, quam in quam a me fiunt, partem accipiat. Non sequor in hoc, ita me Christus Dominus iuvet et salvum faciat, aliud, nisi patriae commodum ac libertatém et id, quod video esse iustum et aequum, a quo recedere, praesertim in re adeo gravi et patriae libertatém concernente nullo modo possum. Acciderunt quidam his superioribus diebus nonnulla, quae mihi difficillima certe fuere toleratu, et quae potuissent quemvis facile a servitiis Vestrae Maiestatis reddere alienum. Nam et tractatus secretiores quandoque me Posonii existente a me tanquam a persona suspecta vidi esse celatos. Quam sit autem difficile ei servire, cui te noveris esse suspectum, immo quam ab homine ingenuo alienum, nemo est, qui ignoret. Et praeterea pensio sive intertentio ita est mihi a dominis Vestrae Maiestatis oratoribus oblata, ut vel ex eo facile intellexerim Vestrae Maiestatis a me alienationem. Nam post menses sex,12 quibus fűi apud Maiestatem Reginalem in Vestrae potissimum Maiestatis obsequiis, offerebantur mihi (quod me pudet scribere), florenos quinquaginta ea lege, ut alios quinquaginta ad aliud temporis fortasse semestre spatium exspectarem, cum tarnen ego non ignorem, Serenissime Princeps, quid fuerit datum et quid assidue detur 9.1'erdinánd osztrák főherceget az új kutatások tanúsága szerint a magyar politikai elit egy igen meghatározó és befolyásos csoportja választotta 1526. december 16-án, a pozsonyi ferences kolostorban magyar király­ivá. Lásd részletesen az 1/2. alfejezetekben leírtakat, illetve C. TÓTH Norbert: Ecsedi Bátori István ná­dor pozsonyi tartózkodásának számadáskönyve. Adalékok Magyarország 1526 r égi politikatörténetéhez. In: / /: véli ári Közlemények 80. (2009) 173—174. és PALFFY Géza: A Magyar Királyság és a I iabsbnrg Monarchia a 16. században. Budapest, 2010 (História könyvtár: Monográfiák, 27.), 55—56. 10. Nádasdy Tamás (1498—1562), II. Lajos korábbi királyi titkára 1526 szeptemberétől a Liabsburg-párt egyik legagilisabb képviselője volt. 11. Szapolyai János erdélyi vajdát (1510-1526) 1526. november 10-én választották meg, majd 11-én koronáz­ták Székesfehérvárott magyar uralkodóvá. 12. Brodarics István 1526. szeptember 5-én érkezett Pozsonyba, Habsburg Mária királyné udvarába, és onnan­tól egészen 1527. március közepéig a Llabsburg-párt híve volt. 72

Next

/
Oldalképek
Tartalom