Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1539

De rebus Constantinopolitanis habemus Aiacem bassam esse extinctum vel peste, vel manu caesaris ipsius, nam utrumque scribitur.7 Ludfy bascham8 in eius locum suffectum, esse ingentem pestilentiam Constantinopoli, propter quam caesarem in 20 nescio, quae non remota loca concessisse, tertiam partem eius urbis et meliorem flamma absumptam. Vestram maiestatem Deus conservet semper felicem et inco­lumem. Budae, XI. Augusti M-o D-o XXXIX-o. Servulus humillimus 25 Vaciensis episcopus subscripsit 349 István Brodarics to Tamás Nádasdy Vác, 17 October 1539 Manuscript used: MOL, E 185, Brodarics-levelek, fol. 102/a. Brodarics requests Tamás Nádasdy to help his brother Mátyás Brodarics in his inheritance dispute with the Pogány family. Magnifice Domine, ut tanquam Fili mihi Observandissime. Salutem et obsequiorum meorum commendationem. Scio iam et Vestrae Dominationi mortem generosae dominae relictae quondam Petri Pogan probe constare, neque etiam ignorare eandem, qualiter convenerat inter ipsam 5 dominam, dum adhuc in humanis ageret, et dominum Matthiam Broderyth fratrem nostrum, ut utrique esset separatim aliquid, quod pro libito possidere posset. Nunc autem ipsa domina e vivis sublata novit Vestra Dominatio neminem esse prorsus, qui ad illa bona, exceptis filiis superstitibus ipsius quondam dominae iure consanguinitatis propius [...]dere posset, quam fratria nostra, generosa videlicet domina [Sara?] Pogan. io Itaque rogo Vestram Dominationem Magnificam enixe, tanquam d[ominu]m ac filium observandissimum, velit intuitu obsequiorum n[ostr]orum domino fratri nostro istuc ad eandem ituro causa in praedicta omnem favorem et auxilium praestare, vel si longe istinc abesset, committere suis, quorum interest et quos ipse requisitos habuerit, ut nomine Vestrae Dominationis Magnificae in eius cau[sa] tuenda fulciendaque nihil 15 praetermitterent. Id quod ego Dominationi Vestrae Magnificae maioribus obsequiis conabor rependere. Quae et [feljicissime diu valeat. Vaciae, 17. Octobris 1539. 7 Ayas Mehmet Pasha, Grand Vizier indeed died of plague in July 1539, so Suleyman did not have him executed. s Lutfi Pasha (around 1488-1563) became Grand Vizier after the death of Ayas, in July 1539, and remained that until 1541. He was a distinguished historian, his main work being History of the House of the Osmans. 598

Next

/
Oldalképek
Tartalom