Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1508

20 25 30 35 40 latinus7 ex more ter quaesivit a dominis et regnicolis alta, ut ab omnibus, qui in templo aderant, exaudiri posset, voce, si vellent Lodovicum regem coronari. Qui quidem omnes unanimi consensu, uno ore acclamarunt se velle. Inter quos populi et nobilitatis clamores regia maiestas8 pro gaudio et laetitia adeo ubertim et large flevit, ut omnes ad lacrimas commoverit. Post huiusmodi responsum a populo datum, corona Lodovico flenti et ob clamores turbae eo magis territo imponitur, qui tandem coronatus in solium auratum, quod ad latus patris dextrum erat, locatur. Te Deum laudamus organo, tubis et campanis, voce populi concinitur. Tandem peraguntur divina, quibus finitis infans coronatus, palatino et comite Scepusiensi9 coronam super caput eius gestantibus tota nobilitate, tota curia praeeunte, universo populo hinc inde ad spectandum circumfuso, via panno rubro strata de consuetudine ad templum Divi Petri,10 11 quod non longe distat, ducitur, patre et sorore11 subsequente. Ubi in quadam sede vetusta, quam Sancti Stephani fuisse referant, collocatur. Inde in reditu cum universis proceribus tam secu- laribus, quam ecclesiasticis, paucis, qui cum patre remanserant, exceptis, in curru aurato, qui, ut Vestra Dominatio optime novit, ei iampridem a domino Patriarcha datus fuerat, ad quoddam templum12 13 extra urbem ad unum milliare Italicum vectus est. Ubi ex consuetudine illo ense, qui ei inter sacra et cerimonias, ut dixi, fuerat datus, in quat­tuor partes secuit, et equo impositus est. Inde reversi, universi proceres lautissimo ac splendidissimo convivio sunt in aula regia excepti. Post prandium diversi ludi et mili­taria ludicra spectata.13 Haec volui Vestrae Reverendissimae Dominationi perscribere, ut, quando praesens haec spectare non potuit, habeat, unde singula cognoscat, in quo si vel prolixior vel incultior, quam decuisset, fui, det mihi veniam et prolixitatem quidem loquacitati, inelegantiam vero et characterum sordes partim inscitiae, partim occupationibus ascri­bat. Institueram ego tum ob celebritatem tantae rei, tum etiam ex commissione domini mei Quinqueecclesiensis14 orationem facere, sed ob infirmitatem regis et etiam quan- dam aliam ob causam, quae litteris non est committenda, oratio locum non habuit. 29 post exceptis: extra dei. 36 Haec volui ... redire cupio in editione Kujáni otn. 30 post aurato: quod dei 39 post sordes: oceup dei. 31 post ad: te dei. 7 Imre Perényi was Palatine from May 1504 to 5 February 1519, his death. 8 Vladislaus II (1490-1516), King of Hungary (1471-1516) and Bohemia, father of the infant King Louis. 9 János Szapolyai (1487/907-1540) Baron from Szepes (1509-1526), Voivod of Transylvania (1510-1526), Hungarian King from 1526 by the name John 1. Palatine Perényi and Szapolyai, the two keep­ers of the crown held it over the head of the child King. 10 A parish church named after apostles St. Peter and Paul. The coronation mass was held in the Boldogasszony-basilica; from here they went to the St. Peter church, the traditional place for the rest of the ceremonies. 11 Anna Jagiello (1503-1547), older sister of Louis II, later wife of Ferdinand Habsburg. 12 Le. to the St. Martin’s church. 13 More extensively on the history of coronation ceremonies compare: Bartoniuk Emma, A magyar királykoronázások története, Budapest, 1987., and Páu-fy Géza, Koronázási lakomák a 15-17. századi Magyarországon, Századok, 2004, 1005-1101. 14 This means that Brodarics was in the service of György Szatmári already in the summer of 1508. 46

Next

/
Oldalképek
Tartalom