Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1524

no Nostro, qui nova haec pro certissimis affirmat et veretur, ne totas suas vires contra Hungáriám Turea convertat. Adhibet Sua Sanctitas cum sua sponte, tum meo etiam hortatu ea remedia, quae potest: sollicitat pacem inter principes. Misit super his novis recentibus litteras ad omnes principes exhortans eos, ut velint in commune consulere io et regno Hungáriáé vel ei parti Christianitatis, si qua laborare coeperit, opem ferre. Credo eum de hoc et ad Vestram Maiestatem scripturum. [2.] Ex Lombardia habemus nova, quae et pontifex et omnes alii pro certissimis affirmant: Gallos ex Italia iam discedere et in discessu huiusmodi per nostros unam partem eorum male mulcatam;3 interfectos esse usque ad mille Gallos, interfectum is quendam capitaneum, unum ex principalioribus,4 vulneratum etiam supremum capita- neum,5 quem Almiralium vocant. Est aliqua spes pacis, fortasse enim iam Gallus facilius flectetur. Sed credo ego, quod semper credidi, maiestatem domini mei serenis­simi et gratiosissimi multum in hoc posse, modo Sua Maiestas ad eum mitteret, quod nunc potissimum rebus eius ad hunc statum deductis quamprimum faciendum videre- 20 tur. [3.] Supplicavi in aliis meis6 Vestrae Maiestati, ut in favorem mei serenissimo et gratiosissimo domino meo scribere dignaretur, ne in servitiis suae maiestatis existens inter mortuos in istis sacerdotiorum mutationibus computarer. Idem nunc supplico humillime. Scio unicam Vestrae Maiestatis voluntatis significationem incredibiliter 25 rebus meis profuturam. Ego pro huiuscemodi Vestrae Maiestatis in me gratia non habeo, quid aliud Vestrae Maiestati offeram, nisi perpetuam meam et in dominum meum clementissimum et in Vestram Maiestatem Sacratissimam fidelitatem et servi­tutem. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet. Rome Vll. Maii. 1524. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis 30 servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis orator Marquis Pescara set a trap for the retreating French troops in the Aosta valley on 30 April 1524. Only brave resistance of the French rearguard saved the whole French army from annihilation. Compare: RÁzsó, A lovagkor csatái... 278. 4 Presumably, Brodarics alludes to the famous French nobleman Pierre de Terrail, commonly known as Bayard, the “fearless and blameless” knight who lead the rear-guard. Bayard, who was a renowned figure of the wars in Italy, received a fatal wound at Aosta. More on Bayard’s life: RÁzsó, A lovagkor csatái... passim 5 The Chief Commander of the French Army was Count of Bonnivet Guillaume de Goffier who was indeed seriously wounded in the battle, so the rest of the army crossed the Alps under the leadership of a much more experienced commander. Count St. Pol. 6 See the letter by Brodarics on 3 May 1524. 98

Next

/
Oldalképek
Tartalom