Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1523
20 25 20 35 40 45 50 55 Vestra Reverendissima consideret, rogo, diligenter, quid agendum sit. Mihi profecto hoc negotium eo modo confectum videtur, ut id neque commodius, neque melius confici posse, aut potuisse unquam existimem. Reputet Dominatio Tua Reverendissima, si litem de integro moverint (quemadmodum eos omnino moturos existimo, nisi pactum servetur), quantae impensae sint faciendae, profecto vel ad unam missionem huc illos LX florenos expendet Dominatio Vestra Reverendissima, ut omittam, si illi causam obtinuerint (ut confidunt), quantum persolvere Dominationem Vestram Reverendissimam necesse futurum est. Ego certe (loquor enim ut deditus servitor Dominationis Vestrae Reverendissimae) aequum esse et neque inutile existimarem, si Dominatio Vestra Reverendissima non solum istam paucam pecuniam illis pauperibus fratribus mitteret, verum etiam si quid aliud est rerum vel illius plebani, [,.]us cuius ipse executor fuisse dicitur apud Dominationem Vestram Reverendissimam, quod integra conscientia teneri non possit, eam quoque ad usus pios, et bona opera impenderet. Exspectassem pontificis electionem,8 ut cum eo quoque agerem. Ceterum quoniam res ita nobis successit, ut neque pontifex eam commodius expedire potuisset, non putabam mihi diutius exspectandum, ne impensis inanibus per servitorem suum Dominatio Vestra Reverendissima gravaretur, praesertim quod iam is sibi impensas deficere querebatur. Nam quod [Dominatio Vestra Reverendissima] litem extingui pontificis auctoritate sperabat contra voluntatem ex[ecutoruin], mihi non modo difficile, verum etiam impossibile videtur, alioqui iniusftum] [...] De ducentis quoque florenis et nuper scripsi et nunc idem scribo. De illis [...] dominus loannes archidiaconus piae memoriae testamento Dominationem Tuam Reverendissimam [...] debere scripsit. Etiam si ego (qui minimus sum inter ceteros huius testamenti exeeutores) subticere vellem, tamen alii nullo modo tacebunt, neque cessabunt, quousque illa summa reddatur. Proinde de illis quoque curam habeat Dominatio Vestra Reverendissima, ut quamprimum mittantur, ne aliquod negotium gravius inde (quod nollem) Dominationi Vestrae Reverendissimae oriatur. [2.] Emericus litteratus servitor Dominationis Vestrae Reverendissimae, cum diutius hic mansisset, quam eum Dominatio Vestra Reverendissima mansurum existimabat, adeo omnia expenderat, ut ei ad iter nihil reliquum esset, quare, cum discedere vellet, rogavit me, ut florenos sedecim mutuo darem, quos Dominatio Vestra Reverendissima quamprimum remissura esset. Ego quidem ei dare non potui, quoniam ipse quoque non parva angustia rei pecuniariae laboro, ceterum volens declarare me in omnibus, quibus possum, servitorem Dominationis Vestrae Reverendissimae esse curavi, ut ab alio illos sedecim florenos mutuo habere posset, atque ipse pro iis fideiussor factus sum ea conditione, ut nisi Dominatio Vestra Reverendissima ad praestitutum terminum mitteret, ipse mea pecunia solvere deberem. Idcirco rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, ut hanc quoque pecuniam quamprimum remittat, ne ego, dum morem gerere Dominationi Vestrae Reverendissimae curo, ipse in aliquod damnum rerum mearum incurram. 28 post est: pecunia del. suprascr. rerum s The new Pope Clement VII was elected 3 days later, on 19 November. 81