Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
Appendix
7 István Brodarics to Piotr Tomicki Manuscript used: BJ 6554 704.1 Published: Acta Tomiciana X. 420. Stephanus Brodericus episcopus Sirmiesis, Petro Tomicio episcopo Cracoviensi regni Poloniae vicecancellario viventi2 Quas tibi nunc referam, praesul dignissime, grates? Unde petam meritis praemia digna tuis? 5 Tu me, dum patriis longe exulo pulsus ab oris Et medicae infirmus quaero salutis opem, Complexus vero patriae pietatis amore es, Tu pater et dominus, tu mihi frater eras. Nil passus tunc deesse mihi, cum cuncta deessent, io Cum premerent variis me mea fata malis. Ergo cum nequeam, quas vellem, solvere grates, Persolvant meritis numina sancta tuis. Illa tibi optatam tribuant longamque salutem Et tribuant votis omnia fausta tuis, is Sis columen patriae, sis tanti gloria regni, Sis patrum et regis cura benigna tui. Atque utinam iratos potuisses iungere reges, Laus erat haec titulis annumeranda tuis; 20 Hos quoque sollicita versantem mente labores Vidimus, in magnis et voluisse sat est. 1 Stephanus Brodericus...vicecancellario viventi: Stephanus Brodericus episcopus Simiensis, Ungarus, vir pius ac sanctus ad Petrum Tomicium episcopum Cracovi- ensem vicecancellarium regni Poloniae BOss 158 1 Another manuscript: BOss 158, 211-212. (Poemata Andreáé Cricii episcopi collecta per Stanislaum Górski (kodeks papierowy, pisany kilku rekami w XVII wieku)- The poem is, unfortunately, undated, but it must have been written before 1532, because Tomicki is addressed as Vice-Chancellor. Brodarics is most grateful to him for giving him sanctuary during his exile, and this suggests that it was produced in 1528. For this is the only year when Brodarics had to spend one year in Poland in utter insecurity after Szapolyai’s defeat at Szina. 606