Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1539

20 25 30 35 40 45 50 55 ex disci argentei, qui faciunt marcas circiter XXV. Reliquum suppleatur, unde exsecu­toribus videtur. Cui quidem dominae dedi pro pecunia zybellinas numero VI, valentes verisimiliter florenorum XXII11. Item Domino Alexio Thwrzo debeo florenorum ducentos currentis monetae. Domino Andreae praeposito Strigoniensi florenorum C. Debeo Padwe pro Nicolao Zalay non multum, ipse scit, quantum; summa non credo, quod excedat florenorum XX. in auro. Alexandro de Bonzagnis de Regio, quod est inter Mutinam et Parmam, pro argento fratris sui, reverendi quondam domini loannis de Bonzagnis episcopi Chyanadiensis florenorum C in auro. Haec omnia supradicta restituantur per exsecutores. [3.] Valentino de Alba Regali, nepoti quondam Demetrii litterati de Alba Regali dentur florenorum C, lob de Quinqueecclesiis florenorum C. Francisco de Bonssegnis de Sancto Sepulcro, camerario meo florenorum ducenti. Consanguineis Francisci, qui fuit consanguineus dominae Catherinae, prioris uxoris domini Matthiae Broderyth florenorum L. Consanguineis Andreae de Naghwath, qui est mortuus, dum Tarnoviae cum rege exularemus, florenorum 32. Alberto Papeznyak florenorum L-ta. Hospitali Sancti Spiritus dentur florenorum C. Priscae, filiae dominae Sarae florenorum L. Servitoribus, quibus, credo parum debere, solvatur. Anthonio litterato de Myndzenth florenorum 2 Andreae 1 iterato [ .....]7 Dom ino Andreae, praeposito praefato debebam florenorum trecentos, quos ab eo adhuc ante cladem Mohachiensem mutuo acceperam, eos serenissimus rex Romano­rum ad preces meas ex taxa sua regia per dominum Alexium Thwrzonem ei deputavit; similiter et domino Thwrzony eodem tempore florenorum ducentos, quos ab eo prius acceperam et uterque eorum fuit contentus. Ecclesiae Wachiensi debeo summam, quam magister Ambrosius novit. loanni litterato de Iwanych et liberis eius florenorum ducentos. [4.] De rebus et proventibus meis. Habeo in cellariis meis diversis vina omnis generis; habeo in horreis meis tot fruges, ut facile haberi possit [!] ex eorum pretio, etiamsi vilissimo pretio vendantur, floreno­rum duo milia. Habeo argentum marcarum CXV1II. Adhuc sine antiquis minutis. Ex novis decimis agnellorum verisimiliter florenorum trecentos, et frugum verisi­militer florenorum sexcentos. Ex novis decimis vinorum florenorum mille. Exspecto ex Transsilvania boves centum, mihi a domino episcopo Transsilvaniensi8 donatos, valentes florenorum trecentos. Exspecto ex eodem loco gradarios Illi, unum a plebano Byrthalmy pro pecuniis, unum alium a Petro More, item a domino waywoda Maylath, quartum a domino prae­posito Veteris Bwdae.9 Habeo hic et in Monyorod boves, vaccas et alias huiusmodi, quorum numerum novit provisor. 7 No sum has been given in the Will, 8 Bishop of Transylvania János Statileo. 9 Antal Verancsics, Provost of Óbuda. 595

Next

/
Oldalképek
Tartalom