Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1539

Etsi hic etiam, sicut aliquando questus sum, fortasse merito queri possem me ante diem nominari senem a Vestra Maiestate, idque valde intempestive et concilio appe­tente et promissa mihi iam virgine fonnosa ex his, quae cum serenissima regina,3 10 domina mea clementissima ex Polonia sunt adductae. Sed hoc quoque Vestrae Maie- stati pro sua in me regia clementia condono. Modo Vestra Maiestas dignetur me sua gratia prosequi. Habet ibi pro sacerdote monachum, pro episcopo tenui magnum archi- episcopum.4 Et in hoc facile animadvertet quosdam principes magis esse affectos monachis, quam sacerdotibus.5 Ego autem usque ad Sauromatas mittor gelidosque is triones.6 Meam humillimam servitutem in gratiam Vestrae Sacrae Maiestatis supplex com­mendo, quam felicissimam esse cupio. Vaciae 29. Maii 1539. Eiusdem Vestrae Sacrae Maiestatis servulus humillimus 20 Vaciensis subscripsit On the outer side: Sacratissimae Regiae Romanorum etc., Maiestati etc., Domino mihi semper clementissimo. 343 Bull of Appointment by Paul 111 for István Brodarics Rome, 30 May 1539 Manuscript used: MOL, I 1. bundle 1, Nr. 25. Pope Paul III, in view of Brodarics' merit and virtues, appoints István Brodarics to head the bishopric of Vác, a position that became vacant by the death of János Országh. Paulus episcopus, servus servorum Dei dilecto filio Stephano electo Waciensi salutem et Apostolicam benedictionem. Apostolatus officium meritis licet imparibus nobis ex alto commissum, quo eccle­siarum omnium regimini divina dispositione praesidemus, utiliter exsequi eo adiu- 5 vante Domino cupientes solliciti corde reddimur et solertes, ut, cum de ecclesiarum ipsarum regiminibus agitur, committendis tales eis in pastorem praeficere studeamus, qui populum suae curae creditum sciant non solum doctrina verbi sed etiam exemplo boni operis informare, commissasque sibi ecclesias velint et valeant auctore Domino 3 Isabella Jagiello, daughter of Polish King Sigismund, wife of János Szapolyai. 4 It is unclear whether or not Brodarics travelled. The reference to the Archbishop probably means Ferenc Frangepán, who was a Franciscan monk, and whom Szapolyai appointed legate to Ferdinand on 23 May (see: HHStA, Ung. Akt. Fasc. 39. Konv. E, fol. 54.). Thus, it is possible that Brodarics, who at the time was suffering from quite grave gout, remained in Vác. 5 Perhaps refers to Pauline monk György Fráter, who by this time was the most influential person around Szapolyai. 6 Brodarics probably refers to the planned legation in Poland, which never happened due to his illness. 588

Next

/
Oldalképek
Tartalom