Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1539
55 60 65 70 75 XO 85 serenissima domina regina Isabella se in illius fide, potestate auctoritateque futuros. Hoc idem et nobiles et cives praestabunt. [5.] Omnes autem arces hae et civitates sive dotis sive contradotis nomine inscriptae hac lege et conditione obligari debent, ut si prior e vita discedat serenissimus rex noster, visumque sit serenissimae dominae nostrae reginae lsabellae renovare nuptias, non possint arces illae et civitates singillatim et seorsum, sed simul tamen omnes et coniunctim redimi tota pecuniae summa, quae tam dotis, quam contradotis nomine debebitur semel numerata. [6.] Quod si forte adduci non possent caesarea et Romanorum maiestates, ut ad obligandas arces et civitates praedictas consentirent, tunc intra duos menses post lapsum praescriptorum sex mensium tenebitur serenissimus rex noster secundum tenorem cautionis et obligationis, quam nos vigore mandati sui litteris datis fecimus, septuaginta milia aureorum contradotis et viginti sex milia et quinque florenorum Hun- garicales in auro, quae ex tota summa tam dotis, quam paraphemae in Hungáriám secum abducit serenissima domina regina Isabella, aut apud serenissimum regem Polo- niae serenissimumque filium et serenissimam coniugem eius maiestatis, aut apud illustrissimum dominum Venetorum, aut apud Fukaros9 in sequestro deponi et in auro, argento bono numerato, vel ad valorem dictorum omnium, quae deponi debent, ponderato. Ita tamen, quod si serenissimus dominus et rex noster locum depositionis eius pecuniae apud serenissimum regem Poloniae filiumque et serenissimam coniugem suae maiestatis elegerit, ipsa domina regina Poloniae teneatur serenissimum regem nostrum assecurare etiam sub obligatione bonorum suorum tam dotalitiorum, quam aliorum hereditariorum sive in hoc regno Poloniae, sive in magno ducatu Lituaniae existentium.10 11 Quae omnis pecunia ita deposita et reliquum dotis, quod apud serenissimum regem Poloniae erit retentum, non prius movebitur, quam aliquod fuerit post- niodum idoneae cautionis genus excogitatum, quo prospici possit indemnitati securitatique serenissimaeque dominae reginae lsabellae tam de dote, quam contradote inscribenda. [7] Simul atque vero ita haec transacta fuerint, tum serenissimus rex Poloniae et ea, quae retinuit et si quae alia apud eum et serenissimum filium ac dominam reginam deposita erunt, versus Hungáriám omnia ab eo tempore, quo ei cautio dotis et contradotis serenissimae filiae suae maiestatis facta probari coeperit et illam ratam habuerit, ipse, serenissimus filius11 et serenissima domina regina Poloniae infra duos menses, si in regno suo fuerit, si vero in magno ducatu Lituaniae, infra tres transmittere tenebitur et in manus eorum, qui mandata ad hoc habuerint, vel circa Podolin12 vel circa Liblyo13 9 So John had to deposit the equivalent of the dowry with the Polish King himself, or Doge of Venice Pietro Lando (1538-1545), or at the Fugger banking house. 10 For the text of Bona Sforza's promissory note, see: Maciej Dogiel, Codex diplomalicus regni Poloniae. Vilnae, 1758, vol. I, 136-137. 11 For the promissory note of Sigismund and his son Sigismund Augustus, see: Maciej Dogiel, Codex diplomalicus regni Poloniae. Vilnae. 1758, vol. I, 135-136. Podolin (today: Podolinec, Slovakia), one of the 13 towns of the Szepesség region put in pawn to Poland. 11 Lubló (today: Stará Uubovfta, Slovakia), another town of Upper Hungary in pawn to Poland. 583