Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1538
dicunt, secum advexisse. Si vero arces illae per deditionem ad manus imperatoris venerint, manifestum periculum et nobis Transsylvanis et Polonis quoque, qui Tuream contra Moldavum excitasse dicuntur,4 imminebit. 20 [3.] De novo wayvoda, quem imperatorem in Moldavia constituisse dicunt, nihil certi habeo,5 Sandrini6 tamen cuiusdam filium illum esse praedicant. Turei neminem, ut audio, occidunt, neque incendio aliquam populationem caesar ipse in regno Moldáviáé fieri permittit, et eos quoque, qui aliquid tale designaverint, non sinit esse impunitos, cum regnum illud suum esse dicat. 25 [4.] Novus wayvoda ne boyeronibus quidem ipsis, ut intelligo, displiceret, modo ut Walchum aliquem wayvodam, et non Tureum caesar ipse in regno relinqueretur. Nam Petrum wayvodam propter eius malos mores et tyrannidem omnes odio prosequuntur.7 [5.] Tarditatem hanc meam in scribendo, ne dicam negligentiam, Dominatio Vestra 30 Reverendissima mihi ignoscat, neque suum a me amorem propterea retrahat, ego enim in omnibus Dominationi Vestrae Reverendissimae tanquam obsequentissimus filius inservire volo. Quam Deus felicem ad votam conservet. Ex Bereczky feria quarta proxima post festum exsultationis Sanctae Crucis anno Domini 1538. 35 Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissimus filius et servitor Stephanus Maylad [6.] Ego hic in Oythoz, unde aditus caesari in hoc regnum esse possit, cum bonis Siculis, quantum bonitas inter Siculos esse potest, custodio. Quam ad tria miliaria iam 40 sectis arboribus intercludere feci.8 On the outer side: Reverendissimo domino Stephano Broderico episcopo Vaciensi, consiliario regiae maiestatis, domino et patri observandissimo. 4 Verancsics also mentions in his report on the chasing away of Voivod Péter that the Poles also abetted the Sultan against Moldova. See Verancsics Antal, Péter moldvai vajda elűzése... 47. 5 Suleyman nominated half-brother of the Voivod Stefan LScustá (István V) to replace Petru Rare?. He held the throne until 1540. 6 $tefan Lácustá was the son of Margit Drágffy, the daughter of former Voivod of Transylvania Bertalan Drágffy of Béltek, and Alexandru (Sandrin), the son of Reigning Prince of Moldova $tefan cel Mare. 7 Antal Verancsics also reports on the ruthlessness of the Voivod of Moldova. See Verancsics Antal, Péter moldvai vajda elűzése... 48—49. s It was a classical means of defence to block the gorges that lead to Transylvania by felling trees. This time it was the one at Ojtoz. See also: Verancsics Antal, Péter moldvai vajda elűzése... 58. 566