Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1538
55 60 65 70 75 [10.] Quae res ut sunt nobis graves et permolestae, ita, nisi statim rectificentur et tollantur, prout rectificari et tolli debent expeditis iuxta indutiarum contenta commis- sariis, necessario nos commovebunt et compellent ad ineundas rationes opportunaque remedia adhibenda, quibus et iurisdictionem nostram contra eiusmodi gravamina et inconvenientia manuteneamus, et subditos nostros a talibus iniuriis minime ferendis protegamus. Hortamur itaque Devotionem Vestram, agat nomine nostro apud serenissimum regem Ioannem, ut indutiae integrae observentur a suis, bona ecclesiae Vesprimiensis remittantur, ablataeque decimae restituantur per Valentinum Tereck, ditioni nostrae nihil detrahatur, subditis nostris nulla tributa imperentur, exsules Casso- vienses iuxta promissum a rege Ioanne factum permittantur agros et bona sua circum et extra Cassoviam colere, Hieronymo Horwath et fratri suo possessiones per Valentinum occupatae restituantur cum illatorum damnorum satisfactione, fratri Antonii Lossonczy, fideli nostro castrum Zalancz reddatur, a quo sub indutiis deiectus est, com- missarii sine mora expediantur. [11.] Alioquin non videmus, cur vel Ioannem Paxy vel alios liberari iubeamus, quin potius causa erit, quamobrem salvis etiam indutiis nostros fideles contra tot iniurias tuendas suscipiamus. Sed haec omnia medio commissariorum utrinque recte rectificari poterunt, ut istiusmodi iam tandem controversiae direptionesque sub ipsis principiis decidantur auferanturque, ne maiora forsan mala et inconvenientia sequantur et invalescant. [12.] In negotio fratris Devotionis Vestrae clementer annuimus illius petitioni,13 Francisco vero Kapolnay mandavimus per annexas,14 ne Stephanum Banffy15 impediat in bonis suis, et si quae occupavit intra tempus indutiarum, ut ea remittat. Et haec ad litteras Devotionis Vestrae breviter respondere voluimus. Datum Enns, 19. Augusti 1538. 64 occupatae correxi ex: occupatas '' See the relevant part of Brodarics’ letter on 29 July. 14 See Ferdinand’s letter to Ferenc Kapolnay, also preserved as a draft, dated Enns. 19 August 1538. (HHStA, Ung. Akt. Fasc. 36., Konv. B, fol. 111.) In the short letter, he orders Kapolnay not to harass Banffy, and, if he has taken away anything from Bánffy’s estates during the armistice, to return it. 15 István Alsólindvai Bánffy. See the letter by Brodarics on 29 July, in which he speaks up on behalf of Bánffy. 559