Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1538

10 15 20 25 30 [2.] Scripsi his diebus ad reverendissimum dominum meum Londensem,2 quid interim opus esset facto. Designare videlicet statim commissarios ad Strigonium2 ct ad Gewncz,4 praeterea capitaneum et gentes, capitaneum quidem talem, qui nec fuerit praedator per ista superiora tempora. Nec sit posthac futurus fautor praedatorum. In rege meo, prout Budae nunc cum suis consiliariis conclusit, nulla erit mora. Conquie­scant amore Dei haec latrocinia potius quam tumultus nostrorum utrinque. Domino Valentino5 arctissime est commissum per nuntios ad eum missos me praesente, ut ces­set. Kapolnay, Bakyth et dominus Vesprimiensis causam his novis tumultibus prae­buerunt.6 Committere dignetur et Vestra Maiestas suis, ut sint omnino quieti. Quae actae sunt, revideantur per commissarios. Puniantur per capitaneos. [3.] Ego, quantum potero, festinabo ad Vestram Maiestatem pedibus tamen adhuc claudicantibus. Rex, dominus meus, quia intellexit Vestram Maiestatem ex Praga Wra- tislaviam profecturam, iussit, ut per Poloniam irem. Quod facere esset indecorum non salutato et adito serenissimo illo rege.7 Dominus Colocensis est dimissus et expeditus a rege meo. Pro die Resurrec­tionis decrevit esse Viennae.8 Ego intra quattuor aut quinque dies me itineri com­mittam. Deus Maiestatem Vestram Serenissimam semper felicem et incolumem conservet. Vatiae, 10. Aprilis MDXXXVI1I. Post scripta haec accepi litteras a domino Agriensi,9 quibus mihi significat se ad festum Paschatis, sicut decreverat, non posse esse Viennae, non dabit tamen multum. Eiusdem Vestrae Serenissimae Maiestatis humilis servitor Stephanus Brodericus Vaciensis subscripsit On the outer side: Serenissimo principi et Domino, Domino Ferdinando divina favente clementia Romanorum etc. regi semper Augusto etc., domino mihi clemen- tissimo. 26 Post scripta ... Vaciensis manu Bmcterici 2 The letter to Archbishop of Lund Johann Wese is lost. Esztergom. 4 Gönc. 5 Bálint Török still supported Szapolyai at the time and was his Captain-General in Transdanubia. 6 About Ferenc Kápolnay, Péter Bakics and Bishop of Veszprém Márton Kecseti breaking peace, see the letter by Brodarics to Elek Thurzó on 2 April and its notes. 7 l.e. Polish King Sigismund. Brodarics had a secret mission as well: he had to ask for the hand of Sigismund’s daughter Isabella for Szapolyai, who had been acknowledged as King of Hungary in the Peace of Várad, in the strictest confidence. 11 Szapolyai sent Ferenc Frangepán, who was supposed to arrive in Vienna around 21 April 1538. to Charles V in legation. See Sörös Pongrác, Frangepán Ferenc:... 545-547. 9 Also Ferenc Frangepán, whom Szapolyai appointed as Bishop of Eger as well. 523

Next

/
Oldalképek
Tartalom