Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1537
20 25 30 35 40 45 50 credo, ex quo non ipsa [...Jdistat, eo nomine maxime quod dicitur fuisse et esse quadraginta milia peditum contra 60 milia equitum Turearum. Puto ego, quod fuerint quattuor milia et satis esset. Dominus Turzo tamen non innuit tantum timorem de Tureis. Ego audio tractari pacem, quam Deus Optimus Maximus concedat, tempus esset tandem. [2.] De rebus Italicis hoc sciatur pro certo, quod rex Galliae misit ultra viginti milia hominum iam ad Taurinum versus statum Mediolani, et delphinum filium11 misit rursus versus Flandriám cum magno exercitu, quem volebat in Italiam traducere. Sed quia regina Maria11 12 cum Flandrensibus coegerunt magnum exercitum contra regem Gallorum, et occuparunt post discessum Galli duas civitates, quas combusserunt, rex coactus fuit illuc redire cum magna parte exercitus ita, ut isto tempore credimus, nihil aliud faciet in Italia, nisi ut prohibebit Caesarianos exire de statu Mediolani, qui si possent ire ad regnum Neapolitanum, nihil timerent classem Turearum. Est opinio, quod in Flandria Caesariani parum facient, quia est exercitus tumultuarius, pecuniae nullae sunt, et sine ipsis factum est nihil. Sed multum fecerunt impedire regem, ne possit totis viribus venire in Italiam pro hac vice. In Italia uterque exercitus continet se in castris et urbibus et fortalitiis stratagemata et astu pugnant. Tureus vero, usque in hodiernum diem, ubi sit, vel quid facit, nescitur, nisi quod classis sua maxima ibat versus Vallottam13 et exercitus terrestris infinitus. Quid facturus sit, necesse est, quam citissime videamus, quia tantus exercitus oportet faciat aliquid, vadat aliquo etc. [3.] Veneti rursus confirmarunt indutias cum imperatore Turearum, ita tamen, quod contra caesarem nolunt aliquid facere in Lombardia, id est contra statum Mediolani. Res hinc inde maxime sollicitatae. Videt Reverendissima Dominatio Vestra, in quod discrimen adducta est respublica Christiana propter libidinem istorum duorum prin- cipum et odium sempiternum, quod rex Franciae aperto Marte est cum Turearum cae- sare contra imperatorem propter statum Mediolani. Et imperator cogitat se defendere contra Gallum et non contra Tureum. Uterque facit, quod potest excogitare, Deus perdat ambos, et perdet omnino, si est, ut est, in coelis. [4.] Pontifex est hic Romae. Signum timoris non video. Dicunt, conscribit quindecim milia peditum ex Urbino, quae dispartiet per loca maritima et hic Romae. Nondum tamen aliquis venit, nec, ut dixi, aliquid scimus de Tureo. Sed credo omnino, quod brevi brevi non audiemus, sed videbimus, siquid debebit esse. Iam cognoscunt isti boni domini, quid fuit amittere Hungáriám, et quotidie melius cognoscent. [5.] Cardinales, ut audio, sunt omnes vocati Romam. Est opinio, quod faciet bellum longum et durabile, et quod non venit huc cum tanto exercitu, ut reverteratur. Quid futurum sit, videbimus. Reverendissimi cardinales Mantuanensis14 et Gadi15 brevi 11 Prince Henri of Orleans, the future Henry II was heir to the throne after the death of Francis’ firstborn son. 12 Maria Habsburg, widow of Louis II was Regent of the Netherlands. 13 Valona is a port town on the coast of Albania, at the Strait of Otranto, which is the entrance of the Adriatic Sea. An Ottoman centre for the production of cannons, a fortress of strategic importance in the war between Turkey and Venice in 1537-1540. 14 Ercole Gonzaga (1505-1563), Bishop of Mantua. 15 Niccoló Gaddi, Cardinal of Venetian origin. Bishop of Fermo. 499