Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1512

reverendissimum' per Vestras Dominationes mitti solent, me in omnibus, in quibus possum, et quae sunt officii mei, libentissime servire eisdem. Id quod ego non propte- 5 rea facio, quod propter hoc aliquam renumerationem a Vestris Dominationibus exspectem, sed certe magis ex cordis affectione, qua Vestris Dominationibus afficior. [2.] Nihilominus tamen rogo Vestras Dominationes, ut non loco remunerationis sed loco mutuae benivolentiae velint mihi ordinari facere unum currum pro quattuor equis, et per mercatores huc Budam ad nundinas Sancti Nicolai1 2 venturos mittere. Id quod io scio me apud Vestras Dominationes servitiis meis posse praeter dominum nostrum gratiosissimum centies promereri. Easdem Vestras Dominationes optime cupio valere. Ex Buda in festo decollationis Beati Iohannis Baptistae Anno 1512. Vestrarum Dominationum in omnibus 15 Stephanus Brodarych decretorum doctor, secretarius reverendissimi domini Quinqueecclesiensis etc. On the outer side: Prudentibus et circumspectis dominis, iudici, iuratisque civibus ac aliis dominis, civibus civitatis Cassoviensis, dominis et amicis honorandis. 1 György Szatmári, Bishop of Pécs. Data show that Brodarics was in the service of Szatmári from 1508. 2 To the St, Nicholas’ Day fair on 6 December. 49

Next

/
Oldalképek
Tartalom