Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1536

no dignitatem admissus,17 simultas erat inter me et ipsum orta, quae et Posonii, quia videbat me omnibus viribus tam antea quam Posonii tibi potius addictum, quam ei, et tuis magis ornamentis, quam aut illius, aut ullius alterius studentem, aucta postea te abeunte crevit, meque non palam, sed occulte, ubi poterat, oppugnabat. Verbis quidem multa pollicebatur, re tamen ipsa param praestabat. Hinc etiam contra iura mea factae erant iis promotiones in curia nostra illae magnificorum nominum, titulorum et hominum, quos ego certe tanti facio, quanti faciebam illum ipsum, quem dixi horum auctorem.18 Macedonis19 nostri mors maiorem mihi millies dolorem iniecit, quam si viginti per illum etiam sordidos homines mihi praelatos esse vidissem. Nam non admodum cupidus honoris et divitiarum, utpote qui sciam neminem moriendi necessitatem vitare 120 posse, quantumcunque ambitiosum et divitem. Satis esse putavi, quod Deus mihi parca dedit manu, voluique custodia mea,20 quae licet desertam domum, sed non parvam habet vim vinorum21 et aliarum rerum. Quam tu, quamcunque in partem, modo non Turcicam, res Hungarica devolvatur, mihi integram conservare velis, oro. Habes et statum meum praesentem, et causam tam longinquae meae peregrinationis. Quod reliquum 125 est, Deus te conservet ad meliora tempora incolumem et felicem, concedatque, ut aliquando una esse possimus. Me certo scito, hac una, ut dicit ille, regia causa excepta, rá) oojfiuzt te Kai ipvxü, ubicumque sum, tuum illum veterem fore. Reverendissimo domino Colocensi archiepiscopo, item Thomae Nadasdi, si ad eum diverteris, cupio commendari obsequia. Cura me de conclusione pacis, quatenus lice- 130 bit, ordinatim certiorem facias. Gandavi XXX. Martii 1536. 17 Louis II appointed Brodarics Chancellor under strong papal pressure in March 1526, so the earlier Chancellor, Bishop of Veszprém Tamás Szalaházy, was deprived of the chance to fill the position. Is On the relationship of Szalaházy and Oláh more recently, see: Fazhkas István, Szalaházy Tamás, egy Habsbutg-hű főpap portréja, Történelmi Szemle, 2007, 27-29. 19 László Macedóniai (around 1479-1536), one time Bishop of Szeréin, who gave up the position for Brodarics in 1526 and became Provost of Pécs in exchange. He met Brodarics and Miklós Oláh back in the 1520s, when they all belonged to the circle of Bishop of Pécs György Szatmári. More on his life: K. Obcr- mayur Erzsébet-HORVÁTH István Károly, Macedóniai László. Egy humanista élete és működése a Mohács körüli évtizedekben. Századok, 1959, 773-801. 20 Miklós Oláh became Custos of Székesfehérvár in 1527, after Ferdinand appointed his predecessor Miklós Gerendi Bishop of Transylvania. His benefices as Custos later fell into the hands of Bálint Török. Oláh tried to get them back through litigation for years in vain. 21 Several estates near Sümeg were part of the benefices of Oláh. 480

Next

/
Oldalképek
Tartalom