Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1535

[1.] Hodie mane post discessum magistri Thomae custodis2 allatae mihi sunt per tabellarium meum litterae a Vestra Dominatione3 de negotio Cibiniensi4 et de quibus­dam aliis. De quibus omnibus in genere nescio quid aliud dicere, nisi quod nos sincere 5 in istis negotiis agimus, nihil aliud quaerentes nisi pacem vobiscum et salutem regni. Istae difficultates vel impedimenta, de quibus ego scripsi, maxime ubi adhuc cessiones urgetis et nobis inculcatis, non sunt sine causa. Quomodo enim vos vultis, parcat mihi Dominatio Vestra, nos ad hoc ire istuc et postea solitos tamen cessionum tractatus inducere et circa illos haerere, et in sempiternum haerere. Super qua re ego satis aperte io nuntiavi tam Vestrae Dominationi quam serenissimo regi suo per Thomam, per quem responsum exspecto. [2.] Interim venerunt huc dominus Colocensis5 et dominus Werbewczy cancellarius ad hoc negotium pacis deputati. Venit etiam responsum a rege meo de Cibiniensibus, quod in specie ad Vestram Dominationem mitto, postea, quando simul erimus, ab ea is mihi restituendum, ex quo intelliget mentem regis mei. Vestra Dominatio de Cibinien­sibus constituet id, quod melius erit pro tractatu pacis. Et cum his me Vestrae Dominationi ac servitia mea unice commendo. Quae felix valeat. Budae 26. Aprilis, 1535. 20 Servitor Sirmiensis subscripsit [3.] Dominatio Vestra velit mihi, immo nobis mentem super his principis sui statim significare, quia sine suspensione armorum nec ego video, quod ista pax commode tractari possit. On the outer side: Spectabili et Magnifico Domino Alexio Thurzoni, Iudici Curiae et Locumtenenti Serenissimi Regis Romanorum, domino observandissimo. 13 post meo del. quod in 2 Custos of Eger Tamás Mindszenti was a confidant of Brodarics. We find in other cases, too, that he carries important letters. See the letters by Brodarics on 23 and 29 September 1528, 28 October, and 25 July 1531.-1 Thurzó’s mentioned letters are lost. 4 Transylvania was under Szapolyai’s control, and pro-Ferdinand Szeben in its heart was besieged by István Maylád, Szapolyai’s Voivod of Transylvania. Ferdinand instructed Thurzó on 4 April 1535 to write to Brodarics for Maylád to stop the siege. (See HHStA. Ung. Akt. Fasc. 26. Konv. D, fol. 11.) As Ferdinand’s several letters to Szeben show (see: HHStA, Ung. Akt. Fasc. 27. Konv. A, fol. 22., fol. 24-25., 34-35., etc.), one of the most important issues of the talks in May and June in Vienna was the case of Szeben. As a result, a new truce was signed in August, in which Szapolyai promised to stop harassing Szeben, their territories and lands. See HHStA. Ung. Akt. Fasc. 27. Konv. C, fol. 13-14. Maylád indeed withdrew from the town. 5 Ferenc Frangepán. 458

Next

/
Oldalképek
Tartalom