Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1535

20 25 30 35 40 Zelews4 ct circa Berekzaz,5 quid vestri sint conati Vestram Dominationem puto intel- ligere. Et nunc recens Franciscus Kapolnay noster transfuga a vobis contra foedera receptus cepit capitaneum regis nostri, Georgium de Czybakhaza,6 gubernatorem archiepiscopatus Colociensis contra omne ius et phas [!], et cum eo castellanum domini cancellarii nostri et quosdam alios, ut iam de Thiconio7 non loquar. Videat Dominatio Vestra, si haec sunt signa concordiam inire volentium. [4.] Dominatio Vestra aliquotiens questa est de suis sinistre sinceras Vestrae Domi­nationis actiones interpretantibus. Credat et mihi idem apud meos contingere palam de me et magna cum acerbitate querentium, qui regem ad hos tractatus induxerim, cum vobis nihil minus dicant esse in animo, quam concordiam, nescio quas adhuc spes alentibus et occasiones exspectantibus.8 Quae utinam vos cum regni amissione et huius miserae patriae nostrae ruina totali non fallant. Mihi inter istas de me suspiciones et sinistras aliquorum opiniones video mihi periculum etiam timendum, non omnes cre­dunt, immo credo, quod paucissimi sint, qui credant me illa ftde et sinceritate in his negotiis procedere, qua procedo. Ego tamen omnia ista contemnerem vel sola consci­entia contentus, dummodo vos re vera concordiam velletis, et non adhuc exspectaretis alias occasiones. Itaque si re vera concordare vultis, fortasse non essemus vobis hoc pacto assidue irritandi et ad peiora, quam quae hactenus facta sunt, provocandi. Sapi­entis poetae est dictum furor fit laesa saepe patientia.9 Utinam non ad ea nos inducatis, quae etc. Sed facessam haec odiosa et contentiosa. Semel iam cum Vestra Dominatione pace facta nolo venire amplius ad lite[m], minas et contentiones. [5.] Obicitis nobis de Transsilvania et de domino Maylath. Quis nescit Transsilva- niam totam cum ambabus Valachiis statim post necem Gritti10 simul coniurasse se uni principi parituros. Quid potest imputari regi meo, si Transsilvania salutem suam spectans inter istos duos principes regi meo adhaesit, quae alioquin praeter illam unam civitatem" et dominum Maylath12 tota erat nostra. Credo, quod et vos illam in tali casu recepissetis et forte etiam aliter. 27 post concordiam dei [unum verbum illegibile] 31 post paucissimi dei sint 4 Nagyszőlős, Ugocsa county (Today: Vynohradiv, Ukraine) 5 Beregszász, Beteg county (Today: Berehove, Ukraine) 6 György Czibakházi, Constable of Buják in 1529 together with János Tóthi. Kor this reason, perhaps servitor of the Báthory family of Ecsed. I am indebted to Szabolcs Varga this piece of data. 7 We know from earlier letters of Brodarics that Kápolnay was eager to acquire Tihany. See the letter by Brodarics to Nádasdy on 18 May 1533. 8 While John was afraid that the Sultan might resent the death of Gritti, so, losing the Sultan’s sup­port, he will be defenceless against Ferdinand, he tried to reach agreement with the Habsburg ruler. In Fer­dinand’s camp Gritti’s death was thought to be a good opportunity to defame John in the eyes of the Sultan, and make him acknowledge Ferdinand’s rule over the whole country, so they procrastinated the agreement. l) See Publilius Syrus, Sententiae, 208. 10 Gritti was killed in on 29 September 1534 near Medgyes. 11 Nagyszeben, which was the last stronghold of Ferdinand in Transylvania and surrendered to John only in 1536. 12 István Maylád, who controlled the important fortress of Fogaras. was brother-in-law of Tamás Nádasdy, and supported Ferdinand at the time. 439

Next

/
Oldalképek
Tartalom