Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1534

5 10 15 20 25 30 [1.] Miror vehementer et doleo, quod per tam longum tempus nullas a Dominatione Vestra Reverendissima, singulari amico meo acceperim litteras, nam illi scribendi argumentum scio non defuisse. Ego quod illi vicissim nihil scripserim, haec in promptu causa est, quod, quibus in locis per id tempus ageret, plane nesciebam, alioqui nequaquam tam diuturnum inter nos silentium fuissem passus permanere. Veram cum irrecuperabilium rerum sit summa felicitas oblivio, quae praeterierunt, boni consulens futuris amicitiae officiis praesentium litterarum interpellatione subvenire volui et proinde a Dominatione Vestra Reverendissima plurimum rogo, ut ad morem suum et nostrae familiaritatis consuetudinem animum reducere meque per litteras tam de serenissimi regis sui et regni istius statu, quam de sua valetudine certiorem facere velit. [2.] Aveo enim cognoscere, an spem illam, quam de firmando maiestatis suae impe­rio dudum Dominatio Vestra ex certis rationibus conceperat mihique perscripserat, isti praesentes et inopinati Hungarici tumultus atque perturbationes non immutabunt.1 2 Hoc enim toto corde maiestati suae faveo, ut in omnibus rebus illi et suis consiliariis atque populis quam optime succedat. De domino Hieronimo Laski, ex qua causa fuerit in custodiam coniectus, varie ad nos nuntiatur. Quare ego Dominationem Vestram Reverendissimam plurimum rogo, ut me de illius rationibus et quid sit cum illo futuram certiorem facere velit.3 [3.] Hic apud nos nulla sunt nova. Res serenissimorum principum nostrorum in tranquillitate gubernantur et ipsi principes recte sani.4 Ego tota ista aestate praeterita ex febre quodammodo varia ac molesta et ex dolore stomachi laboravi et hactenus, utcunque me deseruit febris, debilitatem ex membris excutere non possum, sed spero in Dei auxilio, quod brevi pristinam valetudinem simul cum viribus corporis recupe­rabo. Interim me Dominationis Vestrae amori et benevolentiae fraternae commendo et ab illa rogo, ut me serenissimo domino regi suo, reverendissimo domino archiepiscopo Colocensi5 et domino cancellario6 commendare velit. Christus vero Dominus illam sanam et felicissimam quam diutissime servare dignetur. Datum Cracoviae die 5. Octobris 1534. 2 ante miror dei. Equidem 3 scribendi suprascr manu Tomici i 4 post defuisse dei ct me iucundae lectionis ex litteris eius usura aegre carere sentio 8 post officiis iMpcr praesentes prospicere 10 post reducere dei velit animum 11 et regni istius in marg. manu Tomici i 14 post dudum dei mihi 18 post nuntiatur dei Ego tamen, qui causam eius detentionis honestam et non periculosam esse mallem. In marg. manu Tomicii dei. talem, qualem posthac nemo hire culpare possit 23 varia ac molesta suprascr. manu Tomicii 28 et domino cancellario suprascr manu Tomicii 1 Tomicki must refer to the murder of Gritti, which brought Szapolyai into an uncomfortable position for some time. He could not be sure that the Sultan was not going to take revenge for the death of his loyal servant. 3 On the reasons for capturing Laski see the letter by Brodarics on 26 August 1534 and its notes. 4 The son of Sigismund I the Old, Sigismund Augustus was elected King at the assembly in Piotrków on 18 December 1529. He was crowned on 20 February 1530 in Cracow at the age of 10. (See AT XII. 56-57.) From this point on, Poland had two kings formally, that is why Tomicki uses plural. 5 Ferenc Frangepán. 6 István Werbőczy. 430

Next

/
Oldalképek
Tartalom