Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1534

[1.] Quemadmodum accepi reverendi fratris mei familiaris quidam,1 qui meas ad serenissimum regem litteras, quibus, quae Massiliae egeram,1 2 continebantur, itemque litteras Christianissimi regis et nonnullorum cardinalium ferebat, prope Viennam cap- 5 tus, et obvoluto capite nescit ipse, quo in carcerem ductus fuit. Ubi paulo minus tribus mensibus detentus missus tandem factus est et litteris et omnibus, quae habebat, spo­liatus. Exemplum litterarum ad serenissimum regem misi ad eius maiestatem proximis diebus,3 earum, quas ad Vestras Dominationes exaraveram, superfluum nunc foret exempla conscribere, eadem enim ferme continebant, et aliquid praeterea super nuptiis io Aurelianensis,4 et creatione cardinalium,5 quae aliis nuntiis istuc perlata credendum est. [2.] Sanctissimus Dominus cardinalesque mirum in modum se cupidos ostendunt serenissimo regi satisfaciendi, sicut ad eius maiestatem scribo. Pontifex quidem modum per me vellet inveniri, quo regia maiestas a censuris posset absolvi absque 15 Sedis Apostolicae levitatis nota. Sed norunt maiestatis regiae mandata, quae habeo, Dominationes Vestrae: nulla enim mihi ad hoc facultas datur. Quapropter nihil etiam facturus sum, nisi ipsa iusserit et mandarin [3.] Hic certe res tota vertitur, quod pontifici videtur serenissimum regem, si non petat, nisi turpiter absolvere non posse. Sin hoc pervinceretur, ut sua sponte darent 20 absolutionem, nec tamen viderentur male se fecisse confiteri, hoc ego polliceri posse videor, pontificem atque collegium in omnibus maiestati regiae, quae voluerit, gratifi­caturos. Quicquid autem serenissimus rex voluerit, id praestare viribus omnibus cona­bor. Bene valeant Dominationes Vestrae, et me suum totum meminerint. Romae die 7. Iulii MDXXXI1II. 25 Dominationum Vestrarum Reverendissimarum servus [Franciscus Casalis]6 On the back side: Reverendissimis dominis meis observandissimis domino archiepis- copo Colocensi et domino episcopo Sirmiensi consiliariis. 1 Giambattista Casali informed Brodarics on 5 January that he would send a servant to Hungary with various letters. See the letter by Casali 5 January 1534. 2 On Francesco Casali’s activities in Marseille, see his letter to Brodarics on 18 November 1533. 5 27 June 1534. See HHStA, Ung. Akt. Fasc. 24. Konv. C, fol. 45. 4 The wedding of Clement VII's niece Catherine de' Medici and French King Francis' son Prince Henri of Orléans. ■ On the appointment of the four new cardinals, also see the letter by Francesco Casali on 18 Novem­ber 1533. 6 The corner of the letter with a name is torn off. 419

Next

/
Oldalképek
Tartalom