Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1534
20 25 30 35 40 regem Christianissimum ad promovendum negotium, et postea, quo celerius posset, in Hungáriám reverteretur, ad hoc ut regiae maiestati cuncta significaret. Iter tutum venturo oratori praepararet, et praesentium rerum statum maiestati suae aperiret. [3] Praeterea Dominationes Vestras scire volo, res Germaniae per ea, quae ab hac maiestate accepi, et ipsémét re quotidie video, multo maiores esse, quam dominus Andreas referre poterit, et ego pro certo habeo, quod, antequam dimidium anni transeat, universa Germania erit penitus dedita at devota duobus his principibus,2 et quod Dominationes Vestrae audient regem hunc3 res maximas conduxisse, quae tamen omnia in istius regiae maiestatis commodum et servitium redundatura spero, sed ego, tanquam unus ex fidelissimis maiestatis suae et Dominationum Vestrarum servis, eis consulo, ut velint paulo melius aures arrigere et ad unguem cognoscere, quomodo res Germaniae se habeant et gubernent, mittere etiam, si videbitur, oratorem ad hanc regiam maiestatem et in huiusmodi Germaniae negotiis cum ea convenire. Video enim negotia huiusmodi maiori commodo serenissimo regi Ioanni fore, quam ipsimet regi meo. [4] Per ea, quae hic hucusque fecimus, rex loannes poterit optimo esse animo. Habebit enim regem hunc istius regni sui fautorem et protectorem acerrimum. Ego certe, hoc tempore, quo hic permansi,4 nihil cum hac regia maiestate unquam egi, quod mihi maiori esset curae, quam serenissimi regis Ioannis honor et commodum, in quibus omnem operam, curam, industriam mentemque omnem fixi et locavi. Sed opus est imprimis, Domini mei Reverendissimi, ut Dominationes Vestrae modum et viam inveniant, quibus possint saepe Venetias scribere, et illinc quotidie litteras habere. Oportet etiam, ut saepius scribant de rebus suis et de his, quae fieri et tractari volunt et cupiunt, fratres enim mei5 et ego totis viribus operam dabimus, ut voti compotes remaneant. [5.] Longioribus litteris inpraesentia non est opus, dominus namque Andreas, qui omnibus interfuit, et quem summa prudentia praeditum cognovi, omnia uberrime, sicuti se habent, relaturum confido, eius igitur relationi me remitto.6 28 arrigere correxi ex: errigere- Bavarian princes Wilhelm and Ludwig were prominent figures of the anti-Habsburg imperial opposition. On their activities in more detail: Alfred Kohler, Antihabsburgische Potitik in der Epochs Karls V. Gottingen, 1982.-1 Henry VIII. 4 Gregorio Casali left Rome in late 1533. Earlier, he was the English King's legate there, after Henry VIII was excommunicated for his divorce. 5 Giambattista Casali, who worked in Venice, and Francesco Casali in Rome. Andrea Corsini could report on the outcome of his legation only in letters: on his way to Hungary, he fell ill in Venice and could not continue his travel. That is why he wrote there a long report to Brodarics on 15 September 1534. In the spring of 1535, when he attempted to reach the part of the country that Sza- polyai controlled in the company of Giambattista Casali, Ferdinand’s Spanish mercenaries captured him in Slavonia. (See Gregorio Casali’s letter to Thomas Cromwell 14 May 1535. See Simonyi Ernő, Magyar történelmi okmánytár londoni könyv- és levéltárakból, Pest. 1859, 312-314.) Corsini seems to have remained in prison until the end of 1536, because Brodarics, on his way back from Italy, asked for a safe conduct for him too from Ferdinand in January 1537, and this was issued on 4 February 1537. For the records of the interrogation of Corsini and Casali, see: Hatvani Mihály, Magyar történelmi okmánytár a briisseli országos levéltárból I., Pest, 1857, 240-280. 416