Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1534
[3.] Litteras postremo habui a domino Francisco Avinione datas, in quibus mihi scribebat se, propemodum sanitatem recuperasse, esseque ad iter Romam versus 40 accinctum, atque in praesentia fortasse Romam pervenit. Si quid igitur regiae maiestati agendum aut procurandum illi mandare libuerit, Roma non discedet, ut praesto esse possit, omnibus maiestatis suae mandatis ea fide exsequendis, qua ipse consuevit, et quae ipsi regiae maiestati debetur. [4.] Mandavi huic meo familiari, quod si regia maiestas eius opera opus habeat vel 45 causa mittendi Romam aut alio, cuncta faciat, quae sibi imperabuntur. Cum si decernatur a vobis optimum fructum esse hanc rem tentari, fortasse etiam in Angliám mitti poterit. Obsecro tamen Dominationem Vestram, ut velit eum apud se habere vel alicui alii commendare, ubi ei necessaria suppeditentur, dum decernatur, num ad aliquod negotium suae maiestatis mittatur an vero Venetias regrediatur. 50 [5.] Novi hic, quod alicuius sit momenti, nihil habemus. Pontifex Romam XII. Decembris mensis die vel circiter pervenit, de rebus autem quae illic actae sunt, Dominationi Vestrae scribere non laborabo, cum pro comperto habeam a domino Ioanne Marsupino cuncta vobis copiose atque ordine perscribi, nam multas mihi ad Dominationem Vestram litteras variis temporibus misit, quas Hieronymo ipsi 55 ad Dominationem Vestram perferendas dedi.5 Meque illi humiliter commendo. Venetiis 5. lanuarii MDXXXIII1. [6.] Scripsi etiam diebus superioribus ad Dominationem Vestram de his, quae Massiliae eo tempore a domino Francisco, fratre meo acta erant, misique Dominationi Vestrae litteras quasdam domini Ioannis Marsupini, quas puto ipsam accepisse. 60 Servitor Ioannes Casalius protonotarius On the backside: Reverendissimo domino, domino meo observandissimo Stephano Broderico episcopo Sirmiensi 219 István Brodarics, Ferenc Frangepán, and István Werbőczy to leaders of Vienna Buda, 7 January 1534 Manuscript used: HHStA, Ung. Akt. Fasc. 24. Konv. A, fol. 19-20. 1. Constable of Esztergám Johannes Steckel captured one of the boats of Imre Bebek, because it is said to have tried to avoid paying customs duty. One of his men by the name of Gotthárd Veres was put to prison. Bebek raised a complaint with Steckel who promised legal remedy in a letter but refused to provide it after the deadline. ~ 2. Bebek, then, approached Thomasso Lascano, who also promised legal remedy but did not 51 de correxi ex', re 5 This remark by Giambattista Casali shows that his brother's letter dated in November the previous year in Avignon and Giovanni Marsupino’s three letters from Rome in December left Venice together with this letter in January 1534. Meanwhile, Francesco Casali’s letter on 7 July 1534 shows that Giambattista Casali's messenger was captured near Vienna, and the letters never reached the addressees. 408