Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

20 25 30 35 40 45 50 Dominatio et frater eius, dominus Franciscus3 intelliget ex hoc nuntio secretario regio, domino Andrea Corsino Florentino,4 et ex instructione suae maiestatis,5 quam Vestra Dominatio ab ipso accipiet. Iam Vestrarum Dominationum erit pro sua in regem pro- pensitate agere apud Sanctissimum Dominum Nostrum, ut censurae istae omnino tol­lantur.6 [2.] Sanctissimus Dominus Noster praeter regis innocentiam et iustitiam deberet in hoc statum etiam praesentem rerum suarum considerare, nunc etiam eo ventum est, ut Hungária inficiatur dogmate Luterano, de quo et nuper scripseram7 ego Sirmiensis aliqua Sanctissimo Domino Nostro, et in veritate miratus sum, quando ex litteris Vestrae Dominationis cognovi illa displicuisse. Credimus nos teneri, pro ea devotione, qua et Sanctam Apostolicam Sedem et privatim Suam Sanctitatem prosequimur, certiorem facere Suam Sanctitatem de his, quae in istis regnis aguntur, ad rem Suae Sanctitatis pertinent et scribere ei veritatem. Nam adulari in seriis perniciosum est, et tenemur admonere Suam Sanctitatem de his, per quae sola talibus morbis obviari posset. Sed si Suae Sanctitati et reverendissimis dominis cardinalibus male sonant talia in auribus, facile est nos a talibus abstinere, et abstinebimus posthac. Sed credimus nostram taci­turnitatem plus obfuturam Sedi Apostolicae. Nunc etiam non solum per oppida insi­gniora Hungáriáé palam docetur et praedicatur Luteranismus, sed hic quoque Budae rege conivente, cui quando de hoc loquimur, respondere solet se esse excommunica- tum, hoc tamen ab eo aegre impetravimus, ut hic Budae prohibitum sit Luteri dogma publice praedicari usque ad reditum huius nuntii et secretarii. Nobis videretur, quod Sanctissimus Dominus Noster talia negligere non deberet, quia istud malum assidue latius serpit, et deberet regem absolvere et omnibus modis ad se allicere. Non desunt et ex Germania, et aliis provinciis Christianis principes, et multi ex regni Hungáriáé primatibus regem sollicitantes. Nos pauci faciemus omnia nobis possibilia, pro rege in devotione Sanctae Sedis Apostolicae retinendo, sed nescimus, si re in tantum adaucta et regis animo in tantum exacerbato ad hoc erimus sufficientes, praesertim non sublata ista tali ac tam atroci offensa. Et credat Sua Sanctitas, quod magnae conditiones offe­runtur regi, dummodo Luteranismum non prohibeat in regno et ditione sua. Dominatio Vestra consideret, si rex a Sede Apostolica hoc pacto cum omnibus suis exagitatus tenetur multum de hoc curare et non potius cogitare de commodo suo et regni sui, praesertim cum isti, quorum plena sunt omnia, magnis et evidentissimis, ut isti dicunt, rationibus probare contendunt non agi de fide, sed de illis, de quibus (quando scripta nostra in tantum displicent) apertius non scribimus. Sed utinam ex illis neglectis non-1 Francesco Casali. 4 Andrea Corsini of Florence served Szapolyai as a diplomat since 1531. See Hatvani Mihály, Magyar történelmi okmánytár a hrüsseli országos levéltárból /., Pest, 1857, 262. 5 For Francesco Casali’s letter of credence, see TIiuinl-r Augustin, Vetera monumenta Slavorwn... 625-626. 6 Clement VII did not consent to absolving John. Only his successor, Paul III, who ascended to the throne in 1534, did it. 7 Probably a reference to the letter from Brodarics to Clement VII dated I August 1533, which the Pope answered on 3 September. 397

Next

/
Oldalképek
Tartalom