Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

65 65 70 75 80 85 factorum excogitare et designare potest, eadem facit sic scilicet dictitante sua hostili­tate, quae tamen facere non posset, nec auderet, si illic vel apud vestros sibi receptacu­lum non esset. Et quis tandem omnia enumerare posset, quae ab illis, qui in Keyser- marck sunt, et ab ipso Hieronymo Lasco fiunt quotidie et aperte contra indutias?10 11 Quod enim nobis commeatum et victualia in hanc civitatem importare passim inhi­buerint, vias insidiis praeoccupent, custodiantque vel intercipiant, et quod huic civitati Leytchoviensi ceterisque multis regiae maiestatis fidelibus suas villas et possessiones non solum non remiserint, sed adhuc plures indutiarum tempore occupaverint, ex pri­oribus meis litteris Vestrae Reverendissimae Dominationes cognoscere potuerunt, quibus factis omnibus subinde et continenter nova grandioraque accedunt. [4.] Inter alia enim, quae recensere adhuc possem, his consimilia et maiora unum hoc intelligant tantum, ex quo alia colligere postea poterint Vestrae Reverendissimae Dominationes. Cum superioribus diebus statim post adventum meum huc quidam civis huius civitatis Leytchoviensis in silvam extra civitatem lignatum ire vellet, ille bonus vir ab istis, qui in Keysermarck sunt, ex publico in itinere captus est, ipseque cum curru et iumentis suis in Keysermarck abductus, ubi etiam nunc captivus miser detinetur, et haec locorum hic fiunt. Ceterum, quae interim, dum hic sum, publicae tranquillitati huius rei studens ab ipso Podmanyzky in fideles regiae maiestatis subditos contra indu­tias moliuntur," simili modo eos spoliando, diripiendo, exurendo, taxando et alias intolerabiles ac nunquam auditas exactiones ab eis miserum in modum extorquendo, mallem Vestras Reverendissimas Dominationes ex aliis potius quam me intelligere, qui quidem Podmanyzky paucis ante diebus arcem quoque Lednyza,12 quae domini Wolf- gangi Comitis de Sancto Georgio et de Pozyn est, cepit, per quae omnia supradicta, licet nos ad arma et propulsandam iniuriam, vindicandosque fideles regiae maiestatis subditos a tot vexationibus et violentis factis satis superque provocati essemus, provo- caremurque, et ad talia damna vestris inferenda iam mihi nihil deesset neque roboris neque scientiae, atque vestris attamen, non tam illorum factorum ac iniuriarum quam afflicti huius regni et miserorum subditorum rationem compertumque adeo habens ipsam regiam maiestatem potius citra subditorum suorum incommodum et damnum et ne ulterior ac maior inde huic regno subsequatur calamitas commodiore et alio modo quam armis haec componi malle, a mutua vi et armis me hactenus abstinui, et hortatus sum eos, a quibus ista facta sunt et adhuc fiunt per litteras meas, ut a talibus suis factis desisterent et sese iuxta praescriptum indutiarum gererent, tantum vero abest, ut desis­10 According to the chronicle of Lőcse there were 38 attacks on properties of people of Lőcse by people of Késmárk between May 1532 and March 1533. See Hain Gáspár, Szepességi avagy lőcsei krónika és évkönyv a kedves utókor számára, Budapest, 1988, 61. 11 On the looting by János Podmaniczky, see the letters by Trencsén county to Katzianer on 21 July 1533 and 12 January 1534. See Lukinicii Imre, A podmanini Podmaniczky-családoklevéltárit II., Budapest, 1939, 473-474.; 481-482. On the activities of the Podmaniczky brothers see BrssiiNYtil József, Hogyan változtassunk pártot. A köpönyegforgatás művészete, Rubicon, 1990/4, 23-25. 12 Lednic (today: Lednica, Slovakia). The Podmaniczky brothers were not on John’s side officially at this time. They declared their preference only in 1536. At that time they got confirmation for Lednica, which they occupied three years earlier. See Lukinicii Imre, A podmanini Podmaniczky-család oklevéltára HL, Budapest, 1941. XXXIV. 388

Next

/
Oldalképek
Tartalom