Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

[1.] De rebus ad serenissimum regem pertinentibus nihil nunc ad Dominationem Vestram scribo, propterea quod et illam scio litteras, quas ad ipsius maiestatem per­scripsi, visuram,1 et ut brevior sim, suadet ipsa valetudo, quam tamen spero infra 5 paucos dies in pristinum statum redituram. Sed cum Romam reversus ero, de omnibus, quae in dies occurrent, Dominationem Vestram faciam certiorem, et litteras ad domi­num protonotarium fratrem2 Venetias dirigam. Opus autem erit, ut Dominatio Vestra constituat, quo et cui in aliquos regni fines ipse litteras mittat adeo, ut ad vos tuto per­ferri possint. Illud certe non praeteribo, quod animadverti potuit regiam maiestatem io plurimum amari cum a Christianissimo imprimis, tum ab iis omnibus, quibuscum agere contigit. Mirandum vero non est, si ita me in longum traxerunt, fuerunt enim die noctuque semper occupatissimi in iis, quae ad ipsos pertinebant cum pontifice transigenda. Ipse Christianissimus, quod colligi potuit, pontifici coniunctissimus est.3 Nec quicquam inter ipsos discrepans esse censeo. is [2.] Pontifex ad regis nutum quattuor cardinales creavit, fratrem ducis Albaniae,4 Elymosinarium Regium,5 avunculum Amirati6 et adolescentem filium sororis Magni Magistri.7 Christianissimus cardinales Italos, qui Massiliae aderant, pensionibus super episcopatibus et monasteriis praelatorum Gallorum assignatis donavit, exceptis iis, qui antea aliquid in regno Galliae obtinuissent, et cardinali Senensae8 et Sanctae Crucis,9 20 quibus pateras aureas dono dedit. Cardinalis Medices10 monasterium decem millium francoram noluit acceptare maiora fortasse exspectans. [3.] Cum iam in suo discessu rex Christianissimus Massiliae[!] me expedisset, nul­lique adessent tabellarii, per quos litteras mitterem, eo animo iter invasi, ut magnis itineribus Venetias contenderem, indeque litteras darem. Sed me febris in itinere 25 arripuit, quapropter dominum protonotarium, fratrem meis litteris rogavi, ut ipse meas litteras ad maiestatem regiam dirigat. Bene valeat Dominatio Vestra Reverendissima, cui me plurimum commendo, et bene valeat. Mitto ad Dominationem Vestram una cum his exemplum litterarum, quas superiori- 11 11 dic correxi ex: diu 1 See Casali’s letter to Szapolyai on 12 November: HHStA, Ung. Akt. Fasc. 23. Konv. C, fol. 29r-30r. 2 Giambattista Casali. 3 The alliance between Pope Clement and King of France Francis was sealed with a marriage. Second- bom son of Francis Prince Henri of Orléans, later Henry II, married the Pope’s niece Catherine de’ Medici. 4 Philippe de la Chambre. Duke of Albany, Scotland. John Stewart was indeed his half brother, because the first husband of his mother, Anne de la Tour d’Auvergne, was Duke of Albany Alexander Stewart. 5 Jean de Veneur (14757-1543), Bishop of Lisieux. 6 Claude de Longwy de Givry (1481-1561), Bishop of Langres. 7 Odet de Coligny (1517-1571), son of Admiral Gaspard de Coligny, the future Huguenot leader, and his wife Louise de Montmorency, sister of Connétable Anne de Montmorency. In 1533 he was only 16 and had not been ordained. 8 Giovanni Piccolomini (1475-1537) Cardinal, Bishop of Siena, nephew of Pope Pius 111. 9 Francisco Quinones (1475-1540) 10 lppolito de’ Medici (1511-1535), Archbishop of Avignon, Vice-Chancellor of the Holy See from 1532. 384

Next

/
Oldalképek
Tartalom