Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1533
so igitur Vestra Magnificentia, si maiestas domini nostri clementissimi habet curae res suas. Sed nil Vestra Magnificentia facere potest melius et sanctius atque ad quietem regni, cui se tantum studere scribit, accomodatius, quam si curaverit apud principem suum commissarios mittendos Strigonium, et ipsum exercitum, quem habet, qui non potest nobis esse non suspectus, dimiserit. Quo utroque facto statim omnia redibunt ad 55 tranquillitatem. Nam serenissimus rex noster paratus erit omnia, quae hactenus vel parva vel magna ex parte nostra evenerunt, arbitrio commissariorum submittere, modo et vester idem faciat. Paratus praeterea erit gentes istas revocare, postquam exercitum vestrum dissolutum aut revocatum viderit. [4.] Commisit tamen omnibus servitoribus et subditis suis et nunc rursus tam domi- 60 no Hieronymo Lasky quam domino Francisco Bebek et omnibus aliis pro desiderio ac petitione Vestrae Magnificentiae committit, ut nihil hostile contra Vestram Magnificentiam attentent, sed nostra tantum defendant, modo a vestris non provocentur. [5.] Ex hoc autem etiam Vestra Magnificentia intelligere potest serenissimum regem nostrum esse pacis et treugarum observandissimum, quod dum superioribus diebus 65 Quinqueecclesiis esset cum exercitu, et haberet bona domini Valentini Thewrek, quae contra indutias tenet, in maxima propinquitate. Non est tamen passus ei fieri damnum ne minimum quidem, quamvis et bona ipsa tanquam iniuste et contra indutias possessa hire optimo recuperare potuisset, quae, sicut in hac scheda est descriptum, extendunt se ad duo milia et amplius colonorum, et ubi Vestra Magnificentia scribit non esse 70 remissa bona aliqua ex parte nostra. [6.] Non desunt plures, qui bona vestris remiserunt, prout ex eadem scheda apparet. Sed ex vestra parte nullus penitus cum solus dominus Valentinus, ut praemissum est, teneat ad duo milia colonorum contra tenorem indutiarum, qui his diebus superioribus rursus de novo talia egit, de quibus de novo scripsimus ad dominos Thomam epi- 75 scopum et Alexium Turzonem, quae regia maiestas, nisi emendentur, tolerare non poterit, sed cogetur tam contra ipsum, quam contra dominum Strigoniensem7 et alios similes aliud remedium quaerere, et armis vindicare iniurias et damna suis illata, de quo et nos protestamur coram Vestra Magnificentia, indutias tamen tam cum principe vestro, quam cum aliis eas servantibus inviolabiliter servabitur, so [7.] Bonum tamen esset, et Vestra Magnificentia efficiat, ne ad talia veniatur, quidem illo modo, quem praemisimus facile fieri poterit, sed inprimis, ut dominus Valentinus male et contra indutias ablata restituere et nostros contentare cogatur. Qui ubi conqueritur de quodam suo castello Zabathka8 vocato per nostros intercepto, hoc quoque contenta est maiestas regia iudicio commissariorum, sicut alia omnia, submittere. «5 In quo Deus videt et totus mundus iustum nos efflagitare vel Vestra Dominatione iudice, quam rogamus, ut ad haec per hunc specialem hominem nostrum ritum nobis responsum dare velit. Magnificentiam Vestram felicissime valere optamus. Budae, 15. die mensis Novembris 1533. frater Franciscus de Frangepanibus archiepiscopus Colocensis et Stephanus Bro- 90 dericus episcopus Sirmiensis, consiliarii regii 7 Archbishop of’ Esztergom Pál Várday. s Szabadka (today: Subotica, Serbia) belonged to the Török family, in pawn from 1502 and as a freehold tenure from 1504. 381