Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1533
45 50 55 60 65 ut per aliquid temporis ab hoc ultimo matrimonio abstineat.15 Res itaque difficillima apparet. Obiciturde duobus legatis ad causam cognoscendam in locum tutum mittendis ea conditione, ut interim rex secundum matrimonium intermittat. Sed hoc totum recusatur. Apud regem Christianissimum sunt oratores regis Angliáé, episcopus Wintonien- sis,16 vir et doctrina et moribus praestantissimus et Franciscus Brianus17 regis etiam affinis, qui ne salutarunt quidem pontificem. Rex Galliae multum se certe pro hac causa conaturum pollicitur eo usque, ut dicturus etiam sit pontifici nolle ei amicus esse, nisi huic principi satisfecerit. [6.] Cras aderit ducissa Medices,18 Laurentii filia, quae nubet duci Aurelianensi,19 secundo genito Christianissimi, ac matrimonii copulam consummabunt, quamvis Aurelianensis adolescens admodum videatur, dicunt tamen iam decimum et quartum annum explesse. Hoc si fiet, quemadmodum minime dubitatur, pontifici et Galliarum regi optime conveniet, resque inter se sic component, ut utrique recte consultum cau- tumque sit. Quonam autem pacto ista sint futura, adhuc ignoratur. [7.] Si Dominatio Vestra voluerit me nonnunquam aliquid, quod non, nisi secreto committendum sit scribere, ut cifriram habeam oportet, cum praesertim videam litteras haud satis tuto istuc mitti posse. Neque hoc ideo dico, quod nunc usus cifrirae inciderit, sed facile convenire posset. [8.] Dominus Gregorius,20 frater meus cum adhuc Bononiae esset, per tabellarium a rege suo in Angliám vocatus fuit, itaque per equos dispositos est profectus. [9.] Quamvis Christianissimus me ad pontificem ducturus sit,21 ut ei litteras serenissimi regis reddam, et quae in mandatis habeo, exsequar, heri tamen cum commode id evenisset, pontifici nonnihil dixi, qui respondit Christianissimum secum locutum esse et absolutionem postulasse, se vero omnia, quae poterit, pro serenissimo rege pollicitum, sed istam absolutionem dari non posse, nisi rex petat.22 Etc. 15 Henry VIII divorced from his wife Catherine of Aragon without the Pope’s permission and married Anne Boleyn. The conflict between the Pope and the King of England lead to a schism which meant the end of Catholicism in England. 16 Stephen Gardiner (1497-1555), English diplomat, secretary of Cardinal Wolsey, later Bishop of Winchester. 17 Francis Bryan (about 1490-1550), English diplomat, confidant of Hemy VIII, Chief Gentleman of the Privy Chamber and Lord Chief Justice of Ireland. 18 Catherine de’ Medici (1519-1589) 19 Prince Henri of Orléans, later French King as Henry II (1547-1559) 20 Gregorio Casali was an agent of English King Henry Vlll in Rome. 21 Casali was finally given an audience by the Pope on 2 November. See his letter to Szapolyai on 12 November. HHStA. Ung. Akt. Fasc. 23. Konv. C, fol. 28. 22 Clement VII excommunicated Szapolyai under Habsburg pressure in late 1529 because of his alliance with the Turks. Brodarics visited Italy already in early 1530 to get him absolved but failed in his attempts to meet the Pope. 377