Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

5 10 15 20 25 30 35 40 accepimus, tantam nobis voluptatem attulerat, quantam res optatas [ ....]2, non solum in istis regnis, verum etiam toti reipublicae Christianae apprime salutaris ac necessaria afferre potuit. Hunc autem Deum orare non desistimus, ut quemadmodum sua admira­bili ac plane [....] beneficium nobis universis obtulit, ita id et perpetuum esse, et, quod rel iquum est, ad exitum perducere velit. [2.] Quae autem de haeresi Lutherana [...] commemoras, atque rogas, ut in istam curam incumbamus atque aliquod remedium labenti religioni afferamus, Nos quidem ista [.........] proficisci certo scimus, teque valde collaudamus, quod in tanto locorum tem porumque intervallo tuae erga nos observantiae, nostraeque vicissim in te volunta­tis memoriam retinueris, et in [....] ac perturbatione omnis divini humanique iuris tuam pr istinam pietatem ac religionem etiam auxeris. Sed profecto te latere non debet, qui non modo haec publica, quae in oculis atque conspectu omnium provisa atque elabo­rata a nobis sunt, vidisti, sed etiam pro tua nobiscum veterif!] familiaritate ex nostris gravissimis sermonibus totum sensum animumque nostrum perspicere potuisti, neminem omnium esse, qui istiusmodi adhortationibus ac monitis minus loci reliquerit. Quid enim tot iam annos aliud agimus, in quo omne nostrum studium, cura, mens, vita denique consumitur, nisi ut hanc turbulentissimam tempestatem discutiamus? Quid molestiae, quid laboris, quid periculi non subiimus, ut communi tranquillitati atque omnium saluti consuleremus? Nonne hoc ipso tempore difficillimum iter praeter aetatem et valetudinem nostram suscepimus, ut Domino potius et Christianae rei­publicae, quam nostris commodis aut hominum inanis [1] opinionibus serviamus? Quod quidem iter eiusdem Domini bonitate et misericordia freti speramus omnibus Christianis utile atque salutare futurum. Nam de concilio, quod suades, quodque ab omnibus bonis efflagitari dicis, nos semper ita sensimus turbulentis temporibus, in seditionibus atque haeresibus nullum nec maius, nec magis praesens auxilium, quam legitime atque Spiritus Sancti instinctu vocati concilii inveniri posse. Sed tamen iisdem et rationibus et exemplis superiorum in utramque partem adductis perspicimus id, quod nemo negare potest, quantum sit in recte atque ordine habito concilio boni, tantundem autem, etiam multo plus esse in temere atque ex hominum cupiditate, non ex Domini honore ac timore coacto mali. [3.] Itaque et a principio nostri pontificatus nunquam destitimus hortari atque sua­dere Christianis principibus, [ut] nobiscum et inter se ad sublevandam rem Christianam ac religionem tuendam conspirarent, et his proximis mensibus nuntios ad omnes fere principes cum his tantum mandatis de suadendo concilio misimus, neque omnino aliud aut curamus aut cupimus, ut si unquam id efficere poterimus, satis nos diu vixisse atque amplissimum nostrarum omnium vigiliarum fructum cepisse arbitraturi simus. Quas nostras actiones et cogitationes ad te non esse perlatas, hominem in rebus gerendis versatum, valde miramur. Si perlatae sunt, multo etiam magis miramur te isto ingenio, ista doctrina, tanto etiam rerum usu magis imperiti vulgi rumoribus aut etiam iniquo­rum criminationibus, quam aut nostra constantia, aut tuo ipsius sensu commoveri. Atque haec eadem de Sedis huius Sanctae, quos vocas, abusibus et vere et recte 2 Dotted parts indicate bigger gaps in the text of the breve. Since such gaps are not found in other breves usually, it is possible that in fact some words were omitted when the breve was registered. 372

Next

/
Oldalképek
Tartalom