Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

nandum et loannem waywodam2 propediem flendae.3 Quae utinam felix fortunata sit et diuturna ac ambabus partibus proficua, regnoque Hungáriáé diuturnis malis iam penitus attritae saluberrima. Deus miserebitur, ut spero, iam illi oppresso regno, 5 malisque omnibus a septennio fere funditus contrito. Utinam tu laeta nobis huc nova scribere in eisdem rebus Hungáriáé posses. Gratius nihil nobis hoc tempore continget. Vale. Secunda Februarii 1533. 185 Letter of Credence by János Szapolyai to Ferenc Frangepán, István Brodarics, István Werbőczy, and Hieronym Laski Buda, 3 February 1533 Manuscript used: HHStA, Ung. Akt. Fasc. 22. Konv. B, fol. 1 lOr-v János Szapolyai authorises Ferenc Frangepán, István Brodarics, István Werbőczy, and Hieronym Laski to negotiate peace with representatives of Ferdinand in Óvár. Nos Ioannes Dei gratia rex Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae etc., marchio Moraviae et Lusatiae et utriusque Slesiae dux etc. memoriae commendamus et tenore praesen­tium significantes quibus expedit universis. Quod nos de fide et fidelitate ac animi dexteritate et prudentia, rerum gerendarum sufficienti peritia fidelium nostrorum 5 reverendissimi ac reverendi in Christo patrum, dominorum Francisci de Frangepanibus, Colocensis et Bachiensis ecclesiarum canonice unitarum archiepiscopi ac Stephani Broderici, episcopi Sirmiensis, nec non spectabilium ac magnificorum Stephani de Werbewtz, summi et secretarii cancellarii nostri, ac Hieronymi de Lasko palatini Syra- diensis waivodaeque nostri Trassilvaniensis et Siculorum nostrorum comitis etc.,1 io consiliariorum nostrorum ad plenum confisi, eisdem hoc plenum mandatum nostrum plenamque et omnimodam facultatem nostram in eo dedimus et concessimus, damusque et concedimus praesentium per vigorem, ut ipsi coniunctim aut divisim duo ex ipsis cum dominis commissariis et oratoribus serenissimi principis domini Ferdi- nandi Romanorum ac Bohemiae regis ad oppidum Owar deputandis in facto perpetuae 15 pacis inter Nos et ipsum Romanorum ac Bohemiae regem ineundae ac quibuscunque differentiis inter Nos et eundem ac subditos utriusque nostrum sopiendis agere, loqui, tractare et promittere aliaque omnia et singula, quae ad hoc pertinere videbuntur, perinde ac si nos personaliter interessemus.- In the terminology of the Habsburg party John is entitled only to the title Voivod. 3 Reference to the peace talkes planned in Óvár between representatives of Szapolyai and Ferdinand after the armistice signed in Megyer in late 1532. 1 The delegation changed from the one at the meeting in 1532 in Megyer: Frangepán and Brodarics went without Tamás Nádasdy and Gergely Pesthény; Werbőczy and Laski joined them. See Szapolyai’s letter of credence dated 9 November 1532. 348

Next

/
Oldalképek
Tartalom