Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1532

dimus venisse in potestatem Tureorum cum multis hominum milibus, qui illuc confugerant. Castellum etiam cognati mei, Petri Pogan9 est crematum, ubi etiam dicuntur periisse ad III milia hominum. De Polyana10 mea nihil dico, ubi domum paternam, nunc vero fraternam exustam esse. Magis gratulari debeo, quam dolere: indigebat enim 15 reparatione. [3.] Eo temporis momento, quo haec scribebam, supervenit huc cum zangiacis prae­fatis et cum maximo exercitu ad centum milia hominum, si non amplius, illustrissimus dominus Bassa et consedit in nostro conspectu ad iactum balistae a castro hoc Chas- mensi," positis statim custodibus, ne quid damni civitati inferretur. Villae tamen 20 omnes circumcirca sunt crematae et victualia rusticorum. [4.] Fui postea cum sua illustrissima dominatione,12 qui me ob honorem Vestrae Maiestatis benivole et honorifice excepit, multa mecum locutus, quae longum esset litteris comprehendere. Vadit hinc recta ad Belgradum. Ipse quidem prohibet fieri damna et incendia, sed nihil remanet intactum. 25 [5.] Ego tentabo adhuc, si quid cum istis fieri poterit; redibo ad Vestram Maiestatem, quamvis reditus erit non sine magno periculo. Et Vestram Maiestatem Deus conservet semper felicem. Ex Chasma 1. Octobris 1532. Vestrae Sacratissimae Maiestatis servulus 30 Sirmiensis subscripsit On the backside: Magnifico domino uti filio carissimo domino Thomae Nadasdy con­siliario regio etc. l) l) The wife of Brodarics’ brother Mátyás was Sára csebi Pogány. The castle referred to in the letter might be the castellum of Herbortya in Kőrös county, which was owned by the Pogány family. It was located near the villages that were burnt down. 10 Perhaps in Kőrös county. 11 Csázma (today: Cazma, Croatia). An important chapter centre. The court of Bishop of Zagreb Simon Erdődy operated here after they were driven out from Zagreb. (Today: Cazma, Croatia). 12 That is, with Grand Vizier Ibrahim. 328

Next

/
Oldalképek
Tartalom