Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1531

liariis et oratoribus dare velint. Ego autem, quantum in me erit, totis etiam viribus apud 10 serenissimam eius maiestatem enitar et elaborabo, ne ulli occasioni in re bene transi­genda deesse dignetur. [2.] Scripsit huc ad me ex itinere magnificus dominus Ieronimus Laski, quae in Germania recens acciderint,4 quae ego in exemplum redacta Dominationi Vestrae Reverendissimae cum praesentibus mitto.5 15 [3.] Ceterum a Dominatione Vestra Reverendissima plurimum rogo, velit nomine meo declarare reverendissimo domino Ioanni Statilio, episcopo Transilvanensi excita­tos esse hic quosdam sermones, quod sua reverendissima dominatio deberet alicubi palam vel secreto nomen et existimationem nationis Polono[rum] indignioribus, quam aequum esset et honestas pateretur, verbis elevasse. Quae res plurimum hic male audit, 20 et nomen dominationis suae in odium et invidiam multorum adducit, unde etiam non mediocrem capio causa dominationis suae reverendissimae molestiam, cum illius per­sonam apud omnes homines caram et acceptam esse optarem. Quare id putaverim esse officii Dominationis Vestrae Reverendissimae, ut illum amanter de his admoneret, et simul illi persuaderet et suo et meo nomine, ne quidpiam eiusmodi in animum sibi 25 inducat, quo statum hominum tam ampli regni laedere et adversum se illorum odium provocare posset. Si vero innocens eius delationis esset, ad me vel aliquem pro defen­sione sua aliquas rationes perscriberet, quibus ego purgare innocentiam eius domina­tionis reverendissimae possim. Facturus enim sum pro honore dominationis suae reverendissimae, quae vel a fratre illius fieri iure deberent.6 30 Commendo me amori et benevolentiae fraternae Dominationis Vestrae Reverendis­simae, quam cupio esse semper felicem et diu recte salvam ac incolumem. Datum Cracoviae Octobris 1531. 31 post esse dei salvam 4 We know about a letter by Laski sent from K.rems on 31 October 1531 to Tomicki (AT, XIII. 354- 355) which discusses events in Germany mostly: Zwingli’s death, Swiss events, the assembly in Speyer that fell through, etc. What’s more, Tomicki says that Laski wrote to him while travelling and Laski’s letter mentioned shows that he is indeed travelling: from Krems to Linz first, then to Ferdinand in Innsbruck, and from there to Charles V. If Tomicki forwarded this letter of Laski to Brodarics, then his could not be written before mid-November. 5 The attachment did not survive. 6 Several sources suggest that Statileo was a temperamental person who got carried away easily. (Compare: Sörös Pongrác, Statileo János életéhez. A pannonhalmi szt. benedekrendi főiskola évkönyve. Pannonhalma, 1916, 27; 29-30.) However, there is no further data on his insulting remarks about the Poles to which Tomicki refers. 282

Next

/
Oldalképek
Tartalom