Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1529
fiercely besieging Vienna which worries many, bin he prays every day with his priests for God to create peace among Christian rulers at last. - 3. When he will have substantial information he will definitely let Brodarics know, and asks for the same from Brodarics. Reverendissime in Christo Pater et Domine Amice Carissime ac Honorande. [1.] Binas iam a Dominatione Vestra Reverendissima Buda accepi litteras, simul ad me et ad dominum castellanum Cracoviensem scriptas,2 ex quibus quod intellexi serenissimum dominum regem Ioannem recte valere secundaque fortuna ad omnia uti, 5 vehementer gaudebam, sumque maiestati suae gratulatus, cui non eam solum fortunam faveo, quae calamitatem sublevat et amovet, verum etiam et illam, quae ex perpetua pace et iucundo otio hominem facit beatum. Ceterum quod Dominationem Vestram valitudinariam esse intellexi, maiorem in modum illius vicem dolui tantoque id magis, quod et ipse prope a duobus mensibus mala quadam affectione impeditus in domo me io contineam et solari amicos aegros non possim. [2.] Hic nihil novi est praeter illud, quod Viennam gravissime a Tureorum imperatore et oppugnari et obsideri dicunt.3 Qua re bonorum omnium animi magnopere afficiuntur et sunt consternati, mihi etiam ad aegritudinem meam plurimum haec res molestiae adicit. Tamen quia rursus haec considero sine divina providentia fieri non 15 posse, sublevo me ipse cogitatione mea itaque me in spem erigo, ut confidam, post hanc procellam Deum Optimum atque Maximum cito submissurum esse tranquillitatem et Christianos principes iam aliquando tandem ad pacem et concordiam redacturum, cuius nomine quotidie ego cum toto ordine sacerdotum meae dioecesis domino Deo supplico. 20 [3.] Alia hic non sunt in praesens, quae putem digna fore cognitione Dominationis Vestrae Reverendissimae. Sed si quae eiusmodi contingent, non patiar illa Dominationem Vestram Reverendissimam ignorare. Quam plurimum rogo, ut me serenissimo regi et domino suo et item reverendissimo domino Colocensi,4 domino palatino Sira- diensi5 et eius fratri, domino praeposito Gnesnensi,6 et domino cancellario7 8 saepius 25 commendet ipsaque me certiorem crebro de omnibus rebus, quae istic erunt, faciat pro suo in me amore et benevolentia fraterna. Cui ego me ex animo commendo et Dominationem Vestram Reverendissimam felicem esse semper et bene sanam vehementer opto. Datum [Cracoviae, ultima Octobris 1529.]x 1 post amice dei, honorandissime suprascr. manu 16 post tranquillitatem dei. el hanc cuius nomine coti Tomici i carissime ac hononmde 23 ct item...domino cancellario in marg. manu 5 post solum dei solum Tomidi 2 See the previous two letters. 3 In fact, the Sultan gave up on besieging Vienna on 14 October already. 4 Ferenc Frangepán. 5 Hieronym Laski. 6 Jan Laski. 7 István Werbőczy. 8 There is no date in the letter. In Tomicki's handwriting there is a note in the header: Cracoviae. ultima Octobris; domino Stephana Broderico Dei gratia episcopo Sirmiensi. The date I give is based on this. 255