Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1528

5 10 15 20 25 30 35 Serenissimum dominum regem Poloniae cupidum salutis publicae totius Christiani­tatis, studiosum item honoris et omnis commodi suae maiestatis, praeterea reputantem in animo, quid post tantam cladem regni Hungáriáé rege interfecto, exercitu deleto, regno fere toto per hostem ferro et igne crudelissime vastato sequi potuisset, si regnum ipsum in diversas partes fuisset scissum, semper ab eo tempore, quo haec contigerant, usque ad horam praesentem omnia ea egisse teste sua maiestate, quae ad res illius regni stabiliendas et pericula, quae regno illi imminere videbantur, avertenda pertinerent, atque hanc ob causam in conventu etiam Olomucensi4 interposuisse partes suas, si quomodo pax inter suam maiestatem et adversarium5 suae maiestatis confici potuisset, vidisse se postea (nam ea paene sub oculis fuisse) illa, quae subsecuta sunt et quae nunc quoque in illo misero regno agantur, oculis lacrimantibus et cum maxima et incredibili cordis amaritudine. Quae quidem tot curae ac labores maiestatis regiae etsi omnes frustra hactenus ceciderint, tam rege Ferdinando. quam adversario eius sua salubria pacis consilia aspernante, statuisse tamen, publico etiam regni sui conventu id a se expostulante, ultimum hunc in hac re conatum adhibere, si quomodo adhuc per­suaderi possit suae maiestati et eius maiestatis adversario, ut armis depositis ad ea curanda adicerent animum, per quae pericula procul dubio imminentia propulsari pos­sent. Misisse itaque huius rei gratia maiestatem regiam ad utrumque regem. Se esse missum ad maiestatem serenissimi regis Ferdinandi, alium eodem tempore pro hac eadem re cum diligentissimis mandatis ad adversarium suae maiestatis. [2.] Motam autem esse regiam maiestatem ad hoc faciendum cum illis iisdem de causis, quibus antea, tum vero, quod certo intelligat Tureum aestate proxima regnum Hungáriáé omnino invasurum, qui sive veniat ad occupandum pro se regnum Hungári­áé, quod vero sit similius, sive in auxilium adversarii suae maiestatis, quod multi opi­nentur, utrumque esse valde periculosum toti reipublicae Christianae et maxime regnis ac dominiis tam suae quam regiae maiestatis. Vires autem Turei non esse adeo con­temnendas, ut eas nonnulli potentiae eius ignari elevare soleant. Solere eum sub signis habere trecenta et eo amplius hominum milia, et magnam eius exercitus partem constare ex milite omnium exercitatissimo et pugnandi perito et aliter quam antea fuerit armato, totque etiam continuis victoriis non parum elato. Tormenta ei bellica omnis generis plurima et praestantissima esse cum magistris et omnibus ad id necessariis ex media Italia et Germania petitis. Ordinem vero tam in pugna, quam extra pugnam, immo rebus in omnibus ad belli gerendi rationem pertinentibus talem, ut omnia veterum de hoc praecepta et instituta ad unguem observare videatur; oboedientiam esse miram et incredibilem; nullum pecuniae aut stipendii, nullum commeatuum defectum, nihil non 11 suam maiestatem et adversarium suae maiestatis: 23 regiam maiestatem: serenissimum regem Poloniae regem Ferdinandum et Ioanncm adversarium eius BK 220, BK 220, BK 223 BK 223 28 suae quam regiae maiestatis: suis quam regis Fer­23 Motam: Motum BK 220, BK 223 dinandi BK 220, BK 223 4 Legates of Ferdinand and Szapolyai had talks between 1-4 June 1527 in Olomouc in order to avoid civil war. 5 In this case Szapolyai, because this is written from a Polish perspective for Ferdinand. 201

Next

/
Oldalképek
Tartalom