Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1527

60 vas expensas ab eo tempore, quo ad Vestram Maiestatem ex Deven rediit factas,8 ne obolo quidem per hoc tempus a Vestra Maiestate habito, est in extremam paupertatem ac mendicitatem redactus. Cui ad alia mala illud quoque accessit, quod invalidus est, et tam stomachi quam laterum doloribus aeger admodum. [7.] Hic dictum est his diebus pro re certa Ferdinandum coronari non potuisse, 65 quod corona per Petrum Periny9 non fuerit in cistella, qua servabatur, reperta.10 Dicta sunt et alia pleraque nunc prospera nunc adversa. Non deberemus nos ignorare, quae in regno Hungáriáé aguntur et maxime Budae. Si Vestra Maiestas vult nos sibi aliquid servire, milies diximus Vestrae Maiestati istud esse praecipuum, licet minimo constet in rebus magnis gerendis: propter amorem Dei habeamus nova frequentia de statu 70 rerum et certa pro certis, incerta pro incertis, alioquin errabimus semper in tenebris, et Vestrae Maiestati parum commodi haec nostra servitus afferre poterit. [8.] Dictum est etiam Ferdinandum militibus eius fere omnibus ob non solutionem in Germaniam reversis, Buda relicta Posonium concessisse.11 Videat Deus, si talia tali tempore dum ad tam insignem conventum et tantum Vestrae Maiestati importantem 75 vadimus, ignorare deberemus. Ignoscat nobis Vestra Maiestas. Nos ac servitutem nostram humillimam in gratiam Vestrae Maiestatis semper sup­plices commendamus. Quam Deus conservet semper felicem et sanam. Ex Leopoli 24. Novembris 1527. Vestrae Maiestatis so humillimi servuli et capellani frater Franciscus de Frangepanibus Stephanus Brodericus Sirmiensis On the back side: Sacrae Regiae Maiestati Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae, Slavoniae etc., domino nobis gratiosissimo. 65 post potuisse: ob dei. 8 Brodarics travelled from Dévény to Buda in March 1527 where he entered the service of Szapolyai. l) Péter Perényi was Keeper of the Crown between 1519-1529. 10 This information is false. Ferdinand was crowned on 3 November 1527 in Székesfehérvár with the Saint Crown. 11 In fact, Ferdinand stayed in Buda until March 1528. 196

Next

/
Oldalképek
Tartalom