Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1526
20 25 30 35 40 45 [3.] Expeditus sum ego e vestigio cum collega non vulgari,6 ut terminus erat brevis, pene tumultuarie, ut iuvaremus, si quid possemus, consilio, salutem huius regni et rem serenissimi principis Ferdinandi, quantum fieri posset, promoveremus. Interim quam venimus et conventus solutus est et rex praeter spem creatus.7 * Diu, quid facturi essemus, dubitavimus, visum tandem fuit turpe retrocedere, sed perreximus ad visendum ipsum regem et quae facies esset rerum explorandum. Cum quo, nescio quid suspicante et congressum nostrum vitante, non cito convenimus* et inprimis, ut decebat, gratulati sumus illi hoc regium culmen assecutum, rogavimus demum, ut cum ad consulendum de bono statu huius regni huc vocati essemus et conventum neglexerimus, declarare nobis dignaretur, quibus rationibus statum suum et huius regni decreverit adversus tot tempestates tueri et conservare, quandoquidem interesset plurimum maiestatis domini nostri scire, quo pacto hic regni sui paries consisteret, ne sua ruina regnum etiam suum in praeceps deduceret. [4.] Quantum autem ex responso et his, quae video, colligere possum, omnia videntur noxia et desperata neque aliud praesagire possum, nisi ingentem aliquam horum regnorum et totius rei Christianae ruinam. Maxime igitur perturbati revertimur ad serenissimum dominum nostrum, qui nunc de hac una re sollicitus est, ut communis salus aut saltem horum regnorum servetur; cum vero accipiet, quae perniciosa molimina hic cognoverimus, quantum mali impendeat ex animis horum vicinorum in sese exulceratis, haud dubie incredibilem capiet dolorem. Si vobis placuisset tempori etiam aliquid communicare serenissimo domino nostro et cum eius consilio agere de salute patriae suae et honore serenissimi principis Ferdinandi, aliter fortasse omnia successissent. Nunc quam vobis et patriae consuluistis, videritis. Nos ex mandato domini nostri libentissime inservivissemus ipsi serenissimo principi, sed venimus post prandium et haec gens vestra adeo fremit in Germaniam, nescimus quo malo fato, ut nefas sit, nisi cum contumelia nominare, et Turei iam pro fratribus et amicis habentur. Dominatio Vestra, si ita videtur, poterit rem maiestati reginali et ipsi principi declarare et nostra obsequia maiestatibus suis commendare non gravetur. [5.] Revendissime mi Domine. Accepi esse istic nonnullos, qui existimationi serenissimi domini nostri et gentis nostrae modis omnibus detrahunt, qui impotentiam nostram, qui tot centena milia hominum hoc anno per Tartaros abducta palam iactant, quod eo maiori [!] amaritudine animi audivi, quo sciam eos ipsos plurimum officii et beneficentiae principis nostri in se expertos esse.9 Fatemur quidem impotentiam 23 gratulati sumus illi hoc regium culmen assecutum: illi hoc regium culmen assecutum gratulati sumus HHSlA 30 Christianae: Christianitatis HHStA 36 aliter fortasse omnia successissent: salubrius fortasse omnibus rebus consultum esset HHStA 40 Dominatio Vestra: Vestra Dominatio Reverendissima HHSTA 43 Accepi: accepimus HHSTA 45 post hominum HHStA nostrorum ciJJ. 6 Stanislaw Sprowa. For the letters of commission and instructions given to the legates, see: AT VIII. 258-259. 7 On this see Krzycki’s letter to Tomicki: AT VIII. 262. * The two Polish legates succeeded in meeting Szapolyai in the first days of December. About what happened there, see the accounts of Krzycki and Sprowa to Sigismund, AT VIII. 265-272. 9 Palatine István Báthori, husband of Princess Sofia of Mazowia. had an outburst against Poles in Pozsony. Krzycki reported this to Sigismund mentioning that he had written about it to Brodarics. Compare: AT VIII. 273. 169