Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1526

25 30 35 40 45 50 55 60 defendi et conservari posse. Mittit etiam ad Komaron et Thata, non negligemus etiam arcem Wishegradiensem, quae et ipsa praesidio indiget. Quibus locis bene munitis ac firmatis speramus facile hostem arceri posse, ne navibus praesertim ulterius ascendat. Nazadistas quoque conduximus cum Thoma Podwynay14 et Bakith.15 [3.] Habemus hic apud nos dominum palatinum et nonnullos alios ex dominis. Exspectamus banum Croaciae. De domino waywoda nihil certi habere possumus. Est autem, quantum et intelligere et conicere possumus circa Ticium. [4.] Nicolaus Herczik, cubicularius regius cum duobus aliis cubiculariis, Peleczki et Maczieiowsky libere a caesare Turearum demissus ex captivitate, in quam post pugnam inciderat, ad nos reversus mira narrat de his, quae secum caesar sit locutus. Inter cetera illud potissimum sese a caesare ad maiestatem regiam, quam caesar superesse credebat, fuisse missum cum mandatis, quod si amicitiam et foedus maiestas regia secum habere vellet, mitteret ad se nuntium, per quem libenter de hoc acturum, et eius amicitiam, si id vellet, perpetuo firmam conservaturum remissisque omnibus, quae circa Dravum occupasset, se Sirmium tantum pro se et ea, quae contra Dravum et Savum sunt, retenturum. Non debere maiestatem regiam sibi turpe ducere, quod a se sit victus, dubiam esse belli sortem et in manu Dei positam esse victoriam. Si secum pacem habere velit, se non solum eam libenter amplexurum, sed regem ab aliis quoque, quicunque sint illi, sive externi sive etiam Hungari, si quos haberet non amicos, tutatu­rum. Dixit praeterea Imbraym bassa interrogatum esse pro fiducia, qua cum eo loque­batur, quidnam caesar facturus esset, et quo inde moturus, eum affirmasse, caesarem ex Buda recta Varadinum Petri petiturum, arcem autem Budensem servaturum pro rege impositis ibi aliquot janezaris pro praesidio. [5.] Cum hac legatione et cum his mandatis Nicolaus Herczik rediit, apud caesarem existimatus pro thesaurario regni et in magno honore habitus et liberaliter descendens donatus. Thesaurarii opinionem credo cubicularii sive camerarii nomen generasse, auxisse et existimationem, quod Nicolaus Herczik appelletur, id est dux, et quod Tur­eae ipsius tantum et alterum fratris eius Georgii Herczik castrum in ripa Danubii intra Dravum et Savum repererint. Ego existimaverim eum pro Thurzone, qui id temporis thesaurarius erat, reputatum. [6.] Narrabat idem sequenti die post conflictum adductos fuisse captivos mille quin­gentos tres ad caesarem diversae sortis homines, omnes ante caesaris oculos obtrunca­tos, eorum cadavera simulcum aliorum caesorum cadaveribus in cumulum ingentem congesta. Dicit fuisse absque illis MCCCCCI11 usque ad XII cadaverum milia suos autem Thureos humasse. Esse apud eum nonnullos ex potioribus captivos, quos ipse ignoraret, qui sint, quos cognoscit Tureus potiores, eos humaniter tractat. Nescit autem, nisi de Michaele Fekethe et de Maytynny, quos affirmat esse inter captivos. Sunt, qui existiment et Hamponem filium vivum, periisse constat. Dicit caesarem a se quaesi­visse numerum exercitus nostri. Improbasse multum consilia eorum, qui regem cum ita parva manu contra se duxerint. Regem non fuisse venturum contra se, si scivisset, qui 42 post caesar dei. loquebatur 14 Tamás Podvinay, Captain of the Danube fleet in 1527-1528. 15 Pál Bakics (Pavle Bakié). 152

Next

/
Oldalképek
Tartalom